« »
 
[]« 1 legalitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 058a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEGALITAS1
1. LEGALITAS, Probitas, ratione cujus quis juri stare potest, idoneus est, ac legalis. Hugo Flaviniacensis in Chron. pag. 257 :
Legatis e diverso respondentibus... accusatorum esse probare quod objecerint, si legitimi sunt, vel in causa simoniæ, ubi nulla requiritur Legalitas, eo quoque qui accusatur, Romanam Sedem appellante, etc.
Ordericus lib. 11 :
Legalitatis, et futuræ derogationis immemor.
Lex Friderici I. Imp. apud Conradum Usperg. :
Universo jure, honore et Legalitate privatus habeatur, ita ut ferendo testimonio, vel ad judicandum de cætero nequaquam sit admittentus.
Vide Waddingum ann. 1347. n. 7. et Mauritium Episcop. Catanensem de Translatione S. Agathæ virg. num. 12.
Legalitatem Suam Redimere, in Legibus Canuti Regis § 34. dicitur Judex qui pravo judicio edito exlex, legalitatem redimit, seu idoneitatem, mulcta definita Regi exsoluta. Vide Lagam redimere.