« Legalis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 057c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEGALIS
LEGALIS, in Jure Anglicano, dicitur, qui stare juri idoneus est, cui opponitur
Exlex, utlagatus. Papias :
Legalis, rectus, talis qualem lex præcipit.Brito in Vocab. :
Legalis qui legem servat et fidem.Nostris, Leal, pro fidelis. Leges Edwardi Confess. cap. 19 :
Expurgent se judicio Dei, quas si clementia Dei et innocentia sua salvaverit, remaneant Legales cum dotibus suis et maritagiis.Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 45 :
Si quis diligiatusTabular. Vindocinense Ch. 242 :(exlex)Legalem hominem accuset, funestam dicimus vocem ejus.
Hugo filius Odonis Dublelli, honorem Montis Dublelli obtinuit a Comite Gaufredo cogn. Martello, rogatu Hugonis patrui, de quo revestitus fuit in Curia Baronum, Militum, Legaliumque virorum.Ibidem Ch. 411 :
Ad quos missi sunt quatuor Legales homines qui de prædictis alodiis auctoramentum audierunt ex ore ipsorum.S. Bernard. Epist. 121 :
Neque enim et perjurus esse, et Legalis simul manere poterit.Matth. Paris. ann. 1244 :
Affirmantibus quod Legalis factus fuerat precibus et muneribus fratris sui Andreæ versus Regem, etc.Idem ann. 1249 :
Qui Legales et boni viri reputabantur.Historia fundationis Prioratus Dunstaplensis in agro Bedfordiensi :
Locus autem ille... extitit undique nemorosus et latronibus sic repletus, ut vix posset ibi Legalis pertransire, quin per eosdem necaretur.Litteræ Villelmi Rotomag. et Suffraganeorum ad Philippum IV. Franc. Regem tom. 6. Spicil. Acher. pag. 483 :
Eligent bona fide Presbyteros et Milites fideliores et Legaliores, quos poterunt invenire.Firmicus lib. 5. cap. 7 :
Docti, sapientes, Legales et qui optimo legum ac judiciorum discursu omnia pertractant.Occurrit non semel in legibus Scotorum, et alibi passim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Legales Antiqui Homines, Ætate, fide et probitate laudabiles, quorum auctoritas plurimum valet. Charta
ann. 1181. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 134 : Sex Legales antiqui homines, jurati dixerunt, etc.Charta ann. 12. Henrici IV. Regis Angl. apud Madox Formul. Anglic. pag. 15 :
Noveritis nos inquisisse tam per quamplurimas cartas, quam per examinationem antiquorum proborum et Legalium hominum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Legalis, Legitimus, juxta leges. Legale concannium, seu concambium, legitima
permutatio, in Chartulario S. Sulpitii Bituric. fol. 14. Legalis hæres, Legalis
uxor, in Charta ann. 1034. ex Archivo S. Victoris Massil. Legalis moneta,
Proba, legi consentanea, in Charta ann. 1345. apud Madox Formul. Anglic. pag. 32.
Legalis potestas, Legitima, in Litteris ann. 1469. apud Ludewig. tom. 6. pag. 77.
Legalis ratio, in Schedis Præsidis de Mazaugues ; Legalis vestitura,
Legitima missio in possessionem, in Charta ann. 1096. apud D. Calmet. tom. 1. Hist.
Lotharing. col. 503.Legalis Filius, Legitimus, in Tabulario Prioratus Paredi f. 57 :
Si Filium Legalem non habuerit.
Legalis Plaga, Plaie Lejau, in Consuet. S. Severi tit. 18. art. 1. 2. Vide
Plaga.