« »
 
LEGATUM 1, LEGATUM 2.
[]« 1 legatum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 059a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEGATUM1
1. LEGATUM. Edictum Philippi Aug. Fr. Regis ann. 1219. tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 38 :
Si mulier sine herede decesserit, parentes ipsius mulieris non participabunt cum marito suo, ex hiis quæ ipsa et maritus suus simul acquiesierunt, dum ipsa viveret, in mobilibus, nec in tenementis, ymo quiete remanebunt marito ipsius mulieris, salvis rationabilibus Legatis ipsius mulieris. Parentibus vero mulieris accedet id quod ipsa secum attulit in matrimonium, salvo Legato suo, quod ipsa potuit facere per jus. Cl.
Editor. de Lauriere Legatum hic interpretatur Res in usus pios testamento relictas, observatque id olim usu receptum fuisse, ut nemo, nisi prius expetito hæredum consensu, de rebus suis disponeret, quod et de bonis acquisitis intelligendum non raro volebant hæredes. Ubi vero invaluit consuetudo, ut sacrosancto Viatico, delictorum absolutione atque ecclesiastica sepultura privarentur ii, qui nullam bonorum suorum partem in Ecclesiarum pauperumve favorem distribuerent, usus etiam obtinuit, ut de bonis pro ratione facultatum suarum disponere cuique liberum esset, quod deinceps ad quintam usque partem rerum propriarum licitum fuit. Vide Intestatio et Mortuarium.
P. Carpentier, 1766.
Hinc nostris Légat et Légater, a verbo legare. Lit. remiss. ann. 1450. in Reg. 184. Chartoph. reg. ch. 78 :
Lequel fief avoit esté laissié au suppliant à charge de paier ung Légat de cent livres et autres sommes laissiées ou Légatées à pluseurs.
Charta ann. 1470. ex Chartul. 21. Corb. fol. 125. v° :
Laquelle terre icellui Caradot et dame Marie de Quinquempois qui fu sa femme donnerent, Legaterent environ a soixante ans à laditte église et monastere de Corbie,... soubs aucunes conditions et charges opposées oudit Légat, au moyen duquel Légat, etc.
[]« 2 legatum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 059a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEGATUM2
2. LEGATUM, Pars decimæ, ut videtur, quam percipiebat is, qui ligandis manipulis vincula ministrabat. Charta ann. 1263. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 146. v° :
Recognoverunt se quittasse penitus... Guidoni episcopo Lingonensi et ejus successoribus episcopis Lingonensibus tractum et Legatum, sive aliud jus quod dicebant se habere in tertia parte decimæ de Champigneyo.
Vide Tractus 3.