![[]](img/image.png)
LENTARE, pro Morari, non semel usurpat Gregorius M. lib. 2. Ind. 11. Epist. 1. 42. lib.
10. Epist. 35. Papias :
Gallis, Galon, quo vestes ornantur et onerantur, nullo induentium
commodo. Vide Adlentare.
Lentare, tardare.Gloss. Sangerman. MS. n. 501 :
Lentandus, tardus.S. Ambrosius lib. 10. in Lucam num. 149 :
Ergo ne tanquam inerti gubernatori in arenis littoris mihi hæreat sermo, tamquam in vada cæca Lentandum iter quam præcipitandum arbitror, etc. Fata Lentata,id est, tardata, apud Trebellium Pollionem in Claudio cap. 6. Virgilius Æneid. 3. :
Id est, lente aut diu ducendus, nisi Lentare remum simpliciter hic sit navigare, quia, ut habet Turnebus lib. 4. cap. 22. cum remiges magnis viribus remigant, Lentant, id est, curvant et flectunt panduntque remos. S. Orientius lib. 1. Commonitorii :Ante et Trinacria Lentandus remus in unda est.
Ubi Lentatum per lubrica fila metallum, aureum intelligit argentumve textum,Hirta tibi melius pallia præbet ovis,Quam quæ, Lentato per lubrica fila metallo,Alternos frangit vestis onusta gradus.
![[]](img/image.png)