« »
 
[]« 2 levita » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 076c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEVITA2
2. LEVITA, Diaconus. Isid. lib. 7. cap. 12 :
Levitæ ex nomine auctoris vocati : de Levi enim Levitæ exorti sunt, a quibus in templo Dei mysteria explebantur. Hi Græce Diaconi, Latine Ministri dicuntur, etc.
Epistola Remigii Episc. Remensis ad Fulconem Episc. :
Cum Levitas feceris, Presbyteros consecraris, Archidiaconos institueris, etc.
Vita S. Sulpitii Pii Bitur. Episc. cap. 2 :
Leviticam sortem indeptus Ecclesiæ ministravit. Levitica dignitas,
Sidonio lib. 5. Ep. 1. Leviticum ministerium, Maximo Taurinensi, Levitalis honor, Johanni Diacono in Vita S. Athanasii Episc. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 1046. Ita usurpant Concil. Tolet. II. cap. 1. Carthag. III. cap. 4. Agathense cap. 16. 17. Arelat. III. cap. 1. Wormac. cap. 69. Capitul. Caroli M. [] lib. 5. cap. 34. 36. lib. 6. cap. 41. 242. 315. Gregor. M. lib. 1. Epist. 42.
Levita Sedis Apostolicæ consecratus Valentinus II. PP. antequam Pontificiam dignitatem consequeretur, apud Anastasium in ejus Vita.
Levitissa, Femme de Diacre. Gloss. Lat. Gall.