« 1 libellus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 088b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIBELLUS1
1. LIBELLUS, Charta qua prædium in emphyteusin conceditur, quæ quidem contractus ac pactionis
species frequens olim fuit in prædiis Ecclesiasticis : sub vulgari ac recepta
nomenclatura, Precariæ et Prestariæ. Gerbertus Epist. 2 :
Nescio quibus codicibus, quos Libellos vocant, totum sanctuarium Domini venundatum est.Libellum facere de prædiis, etc. frequens formula in Chron. Casin. lib. 1. cap. 50. 57. 59. 63. lib. 2. cap. 6. 7. 13. 20. 26. 58. 65. 67. 74. lib. 3. cap. 59. lib. 4. cap. 28. etc. Sub specie Libellorum possidere, apud Gregorium M. lib. 8. Ep. 61. Factis Libellis locare, lib. 9. Epist. 14. Tenere per Libellum, in Charta ann. 1179. exarata Papiæ :
Et omnes alias res quas tenent per allodium, vel per Libellum, vel per feudum, sive alio modo.Per Libellum habere, in Chronico Farfensi, apud Muratorium tom. 2. part. 2. col. 427. Per Libellum concedere, apud Leon. Ost. lib. 2. cap. 91. et in vet. Charta apud Ughell. tom. 5. pag. 684. Dare ad Libellum, in Statutis Venetis ann. 1242. lib. 1. cap. 4. id est, in precariam aut emphyteusin. Libelli rerum immobilium, ibid. cap. 5. Vide lib. 4. cap. 11. Godefridus Monachus S. Pantaleonis ann. 1168. de Imperatore :
Bonos usus urbis, et locationis Libellos tertii et quarti generis conservabit.Id est, precarias ad tertiam vel quartam generationem concessas. Rollandinus in Summa Notariæ cap. 1. rubr. de Notulis Ecclesiarum, ubi de Emphyteusi :
Et contractus iste secundum diversas terrarum consuetudines diversis nominibus nuncupatur : dicitur enim Emphyteusis, Precaria, Libellus, Census, Fictum, etc.Vide Zazium de Feudis parte 9. § 36.
P. , 1766.
◊ Libellum et
Præstarium idem fuisse luculenter probat Instr. ann. 870. apud Murator. tom. 3.
Antiq. Ital. med. ævi col. 155 : Priscarum legum auctoritates concesserunt, ut qualiscumque persona res ecclesiasticas sub usu beneficii in suis necessitatibus procurandis vel adsequendis adquirere voluerit, sub ipsius munificentia, qui capud ecclesiæ præesse dinoscitur, in nomine præstariæ sive Libelli, eas tenere sub censo decem et novem annis debeat, atque his expletis aut ipsum Libellum renovare studeat, aut rector ecclesiæ ipsas res in suo jure ac dominatione recipiat... Et postea vos, illustrissima Ingelberga augusta, a nobis expetistis, ut ipsam villam cum omnibus ad se appendiciis pertinentibus in nomine Libelli sive præstariæ vobis concedere deberemus.Ad Libellum perpetualem, in Ch. ann. 1199. ibid. col. 161. Qui Libellus regis aut superioris domini consensu firmabatur. Charta Chunradi reg. ex Chartul. eccl. Vienn. :
Priscorum norma et cunctarum legum patet auctoritas, ut quicumque res ecclesiæ per Libellum habere voluerit, videlicet xxix. annis, ipsius petat suffragium et tuitionem, in quibus videtur habere dominationem. Quapropter ego in Dei nomine Chuonradus nutu Dei omnipotentis rex... tibi et ad unum tuum hæredem per Libellum sub usu beneficii concedo, etc.
Libellario
vel Emphyteuticario jure dare, vel possidere, in Synodo
Pontigon. ann. 876. cap. 10.
Libellario juredare in Chronico Casin. lib. 1. cap. 50.
Libellarium placitum constituere, ibidem lib. 2. cap. 3. Libellario titulo dare, apud Senatorem lib. 5. Epist. 7.
Sub specie Libellorum possidere, apud Gregor. M. lib. 8. Epist. 8.
In terra aliena Libellario nomine residere, in Lege Long. lib. 1. tit. 9. § 22. Liutpr. 91. (6, 38.) Libellario nomine in feudum dare, lib. 1. Feud. tit. 5. § 1. lib. 2. tit. 9. § 1. Libellario nomine concedere apud Gregor. M. lib. 2. Ind. 1. Epist. 1. Petrum Damian. lib. 4. Epist. 12. Ratherium Veronensem de Qualitatis conjectura pag. 211. Leonem Ost. lib. 1. Chron. Casin. cap. 47. in Chartis veteribus apud Ughellum tom. 1. pag. 874. 896. 1100. tom. 5. pag. 676. 677. tom. 7. pag. 1294. etc.
Libellarius, pro Libellus, seu Precaria. Charta Podionis Episcopi Florentini
apud Ughellum tom. 3. pag. 56 :
Neque volo ut aliquis de ipsis Canonicis habeat potestatem de ipsis rebus Libellarios facere, aut aliquid donare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Libellarium, Eadem notione. Charta Ottonis III. Imp. ann. 999. apud Murator. tom. 2. part. 2.
col. 503 : Monasterium ipsum teneat cum omnibus privilegiis quæ ab antiquis temporibus illi pertinere visa sunt, et quæ noviter per chartulas homines illic contulerunt, aut per Libellaria in toto territorio Tuschano aut Centumcellensi.
Libellariæ Leges, apud Gerbertum Epist. 12 :
Contemnetur Imperialis Majestas, cum in me, tum in se ipsa, in divisione sanctuarii secundum Leges libellarias facta, quia consentire nolo, etc.
Libellaria, Prædium libellario nomine, vel titulo, concessum. Gerbertus Epist.
6 :
De beneficiis et Libellariis, ex parte nostrum velle ex voto domini nostri Cæsaris executi sumus.Charta Huberti Marchionis Savonæ ann. 1061. apud Guichenonum in Bibl. Sebusiana cent. 1. cap. 76 :
Contentionem autem vel litemprædii vel Libellariæ, vel cujuscunque rei, etc.
P. , 1766.
◊ Feudo opponitur et pro
allodio usurpatur passim in Libris feud. Consule Calvin. Lex. jurid. Vide mox in
Libellus.Libellare, per libellum dare. Charta ann. 1053. apud Puricellum in Monumentis
Ambrosianæ Basilicæ pag. 429 :
Alicui dare, vel commutare, seu Libellare, vel venundare, etc.
Libellaticum, Concessio et datio ad libellum, seu emphyteusin, vel potius pensio quæ pro
libellariis prædiis quotannis exsolvitur. Gregor. M. lib. 1. Ep. 42 :
Sed ipsa etiam Libellatica, prout summa pensionis fuerit, moderentur.