« Liberi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 092c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIBERI
LIBERI, Qui nulli servituti obnoxii sunt, ingenui. Duplex autem fuit liberorum ordo,
eorum scilicet qui Liberi et Nobiles, et aliorum qui Liberi quidem
essent, sed non nobiles. Lex Frision. tit. 11. § 2 :
Si nobilis Liberum occiderit, etc.§ 4. Si Liber nobilem occiderit, etc. Adde § 13. 14. In Lege Angliorum tit. 1. § 1. nobilis, Adalingus dicitur, cujus interfecti compositio longe major esse dicitur quam liberi. Consule Muratorium de Liberorum conditione disserentem tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 713. Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 281. sqq. Guerard. Chartul. S. Petri Carnot. § 26.
◊ Ita apud Saxones, Liberos a Nobilibus fuisse
distinctos observat Adam Bremensis cap. 5. Liberi autem proprie dicti videntur, qui
ab antiquo ex servis manumissis originem traxerant. Theganus de Gestis Ludovici Pii cap.
44 :
Fecit te Liberum, non nobilem, quod impossibile est post libertatem.Ita nobiles sunt, qui nulla originis ac servitutis macula coinquinantur. Liberi autem homines sub patrocinio alicujus esse debebant, nec omnino sui juris erant. Charta divisionis Imperii Caroli M. cap. 3 :
Præcipimus ut quemlibet Liberum hominem, qui dominum suum contra voluntatem ejus dimiserit... neque Rex suscipiat,... hoc non solum de Liberis, sed etiam de servis fugitivis statuimus ordinandum.Et cap. 5 :
Et unusquisque Liber homo post mortem domini sui licentiam habeat se commendandi, etc.Similia habentur in Conventu apud Marsnam in Adnuntiatione Caroli cap. 2. ex quibus Concilium Tricassinum ann. 878. cap. 6 :
Nemo alterius Liberum hominem... recolligere præsumat, sine illis causis, quas leges mundanæ præcipiunt.Chron. Novalicense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 751 :
Et volo ut omnis liberti nostri, quos et quas parentes nostri fecerunt Liberos, et nos postea fecimus, ut ad ipsam heredem meam Ecclesiam S. Petro aspiciant, et obsequium et impensionem, sicut ad parentes nostros et nobis juxta legis ordine debetur impendere, ita et inantia ad ipsa herede meam S. Petro Novalicis monasterii constructa facere debeant. Quod si contumacis aut ingrati... steterint, liceat Agentes... eos cum pietatis ordine cohercere, etc.Eosdem esse cum Commendatis, de quibus supra, satis colligitur. Similia habentur in divisione Regni Ludovici Pii cap. 4. 6. et in Conventu I. apud Marsnam pag. 69. qua notione Liberi intelliguntur in Charta ejusdem Ludovici pro Hispanis. Vetus Charta apud Guillimannum lib. 2. Rerum Helvetic. :
Ego Henricus dictus Schuden, vir Glaronensis, Liberæ conditionis, una cum filiis meis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liberi per Chartulas, Libertate donati, manumissi. Greg. Turon. lib. 9. Hist. Franc. cap. 26 :
Ingoberga Regina, Chariberti quondam relicta... migravit a sæculo, multos per chartulas Liberos derelinquens, septuagesimo, ut arbitror, vitæ anno, relinquens filiam unicam.Vide Manumissio.
Liberi, Coloni. Lex Alamannorum cap. 1. tit. 9 :
Quicunque Liberum Ecclesiæ, quem Colonum vocant, occiderit, etc.Leo Ost. lib. 1. cap. 61 :
Eo etiam tempore octo familias Liberorum hominum in cella S. Benedicti de Caudis eodem Abbate rogante concessa.Fori Bigorrenses cap. 15.
Censuales rustici vel Liberi non in expeditione Comitem sequantur, etc. Cap. 37 :
Si quilibet Liber dominum suum morte interveniente prodiderit, etc.Mox :
Lege Liberi originalis possidere.Ubi Liberi, iidem qui Manentes, Hospites, Mansionarii, qui lege originis dominis subduntur, a servis tamen et libertis, ac maxime ab hominibus de corpore sejuncti. Charta Communiæ S. Quintini ann. 1195 :
Illi homines nostri Liberi, qui non sunt homines nostri de corpore, si venerint in Communiam, poterunt esse cum omnibus rebus suis illuc secum allatis.Vide Colonus. Potioris tamen esse conditionis Liberi dicuntur in Capit. Caroli C. tit. 12. cap. 5 :
Si Liber homo fuerit, bannum dominicum componat ; et si colonus fuerit, 60. ictus accipiat.Adde tit. 31. cap. 15. 23. tit. 39. cap. 2. ubi coloni servorum loco habentur.
P. , 1766.
Liberi ex omni costa, Qui ab operibus immunes sunt, vel qui ex omni parte sunt liberi et ingenui. Vide
supra Costa 4.P. , 1766.
Liberi Forestæ, Quibus foresta uti liberum est. Chartar. Norman. ex Cod. reg. 4653. A. fol. 69 :
Dicunt quod abbas de Noa habet singulis diebus unam quadrigatam brancarum sine liberatione, et nemus fractum et irradiatum ; dum tamen famuli abbatis ibi veniant antequam alii Liberi forestæ.
Liberi Homines apud Alemannos nobiliores dicuntur, Freyherren, quorum scilicet majores
nullam, quod sciatur, servierunt servitutem, et hi, proprie Nobiles. Nam qui ex
servitute manusmissi libertatem consequebantur, Ingenui dicti, et ab Alemannis
Semperfry, ex formula manumissionis, Semper Ingenuus atque securus
existat. Ita Goldastus ad Eckeardum Junior. cap. 9. Bruno de Bello Saxonico :
Fridericum de Monte qui inter Liberos homines vel nobiles eximius habebatur, famulum suum esse asseruit.Infra :
Et hominibus advenis vestra bona largiens vos ipsos Liberos et ingenuos ignotorum hominum præcipiet servos esse.Idem alibi :
Dicebant ex persona Ottonis et Herimanni Comitis, se solos ex Liberis hominibus... beneficio fugæ in Saxonia relictos.Christianus Archiepisc. Moguntinus in Chron. :
Principibus, Comitibus, Baronibus, et Liberis, et ab omni populo venerabilis habebatur.Conradus Usperg. ann. 1168 :
Milites quippe Teutonicos in dignitatibus Italiæ constituit : nam quemdam Liberum Bideluphum Ducem Spoleti effecit.Acta Murensis Monasterii pag. 3 :
Habuerunt vero hic quidam divites Liberique homines curtim, etc.Mox tamen id tituli tribuitur rusticis :
Cæteri rustici qui erant Liberi, et in ipso vico constituti, etc.Ita rursum pag. 45. Charta Andreæ Episcopi Traject. ann. 1134. apud Miræum in Diplomat. Belg. lib. 1. cap. 52 :
Folcodus de Berma vir Liber et dives.Hanc subscribunt
ex Liberis hominibus Arnoldus juvenis Comes de Cleve, Gerungus de Asper et Guilielmus filius Comitis Guilielmi. Adde cap. 53. Chronicon Trudonense lib. 7. pag. 428 :
Habebat Herimannus nepotem quendam Gualterum nomine de Harchs, Liberum quidem hominem, et plurima in prædiis et feudis possidentem.Specul. Saxon. lib. 1. art. 3. § 2. et lib. 3. art. 45. § 2 :
Spectabiles, nobiles, et Liberi domini.Vide Chartam ann. 1128. in Biblioth. Cluniac. pag. 1387. Eichhorn. Histor. Jur. German. § 337.
Liberi Sagittarii, in Chronico Beccensi ann. 1467. qui vulgo nostris
Francs-archers.