« »
 
[]« Lichinus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 099c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LICHINUS
LICHINUS, Idem quod Ellychnium. Papias : Lichini, cicendelia lucernæ. Ordericus Vital. lib. 6. pag. 615 :
Incolis alia curantibus, flamma (candelæ) Lichinum usque ad mappulam altaris absumpsit.
Miracula S. Ludgeri Episcopi Mimigard. n. 20 :
Extincta candela carbunculum de Lichino emunxit, ut nihil prorsus in eo lucis remaneret.
Ubi carbunculus est flamma quæ exsufflata candela in [] ellychnio restat. Vide Fridegodum in Vita S. Wilfridi cap. 46.
P. Carpentier, 1766.
Adjective sumitur, nimirum pro eo quod ad Lichinum componendum aptum est, in Charta ann. 1350. ex Reg. 78. Chartoph. reg. ch. 246 :
Item quod omnes et singulæ faces sive torquæ, intorticia, candelæ... habeant fieri taliter, quod quatuor partes sint de bona et sufficienti cera, et quinta de pabilo Lichino vel cotone.
Lichinius. Constantinus Africanus lib. 2. de Morbor. curat. cap. 7 :
In auriculas cum Lichinio infusio mittatur.
Adde cap. 13. 15. etc. Linteolis vel Licinio addito, apud Vegetium lib. 2. de Arte veterin. cap. 22.
Licinus, apud Hugonem Farsitum lib. de Miraculis S. Mariæ Suession. cap. 19. Joh. de Janua : Cicendulum, Thuribulum vel Licinus ; et ponitur pro candela. Gloss. MS. Sangerm. Lat. Gall. : Licinium vel Licinus, Limechon de chandelle.
Licinius. Papias et Gloss. Arabico-Lat. ex Isidoro lib. 20. cap. 10 : Licinius, quasi Lucinius, quia Lumen dat, est enim cicindela lucernæ. Glossæ Isid. : Licini, candelæ, lucernæ, vel cicindilia. Ado Viennensis in Martyrol. 5. Id. Jan. :
Oleoque infuso Liciniis manus et pedes eorum ligantur, etc.
Linteamina perperam interpretatur Vir doctus tom. 1. SS. Januarii pag. 587. Constantinus Afric. lib. 1. de Morbor. curat. cap. 16 :
Fumigatio fiat cum Licinio bombycino prius accenso et extincto.
Adde ejusdem lib. de Chirurgia cap. 24.
Liccinium, Quod de candela vel lucerna emungitur, in Glossis MSS.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lychinus. Miracula S. Etheldredæ, tom. 4. Junii pag. 551 :
Ite, Lychinum facite... et postea Lychino ceram superponentes, candelam facite. Sicut enim Lucerna oleo et Lychino præparata lucet,
tom. 3. Bibl. Patrum Ascet. pag. 333.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lychnium, in Vita S. Humilianæ num. 15.
L. Henschel, 1840–1850.
Lychnus. Reinard. Vulp. lib. 3. vers. 2323 :
Inter sacrilegas Lychnis stolulisque gehennæ
Devovere tuum bis caput octo patres.
i. e. candelis projectis. Vide Excommunicatio et Stola et banno interdicere in Stola 2.