« 1 liciæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 100b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LICIAE1
1. LICIÆ Castrorum aut urbium repagula, vulgo Lices, a Liciis, seu
staminibus, vel funiculis dicta quod ea primitus ex funibus conficerentur, vel quod ut
stamina junctim erigantur. Epist. Anonymi de capta urbe
CP. ann. 1204. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 786 :
Exercitum nostrum grossis palis circumcinximus et Liciis.Computus ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Feudorum usu ad calcem pag. cxlvii :
Pro veteri garrulio reficiendo et pro Liciis lii. s.Et pag. cxcvi :
Pro Liciis circa fossatos faciendis, etc.Godefridus Monach. S. Pantaleon. ann. 1219 :
Muri firmati sunt ligneis castellulis ac Liciis.Jacobus de Vitriaco in Histor. Orientali ann. 1219 :
Et ad jactum jaculi extra Licias Saracenis equitantibus relictum exposuerunt.Idem in Epist. de Captione Damiatæ :
Cum ex parte Liciarium nostrarum et fossati nostri pluries impugnassent nos Saraceni.Oliverius Schol. :
Fossatum.... transeuntes et Licias violenter rumpentes, etc.S. Ludovicus in Epist. de Captione sua :
Destructis Saracenorum machinis, Licias fecimus ad pontes navales,Porro Licias legendum tom. 8. Spicilegii Acheriani pag. 364. pro Lictas. Liciæ duelli, Locus Liciis clausus ad singulare certamen, apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 581. Vide Vincent. Belvac. lib. 32. cap. 99. Matth. Paris. pag. 211. 213. Gesta S. Ludov. pag. 355. etc. Will. Guiart MS. :
Le Roman de Garin :Là tendent les tentes faitices,Puis environnent l'ost de Lices.
Le Roman de la guerre de Troyes MS. :Devant les Lices commence li hustins.
Guillelmi Archiep. Tyr. continuata Hist. Gallico idiomate, tom. 5. Ampliss. Collect. Marten. col. 620 :Eissuz resont cels de la cité...La Lice passerent foraine,Puis s'espandent par l'araine.
Car quant li Chrestiens vindrent devant Alixandre, le Baillif les fist herbergier, et faire bones Lices entor eux.Vide Willhard. n. 11. 88. 92. 93. 207. et Hemricurtium de Bellis Leodiensib. cap. 24. Λέσσαι dicuntur Scylitzæ pag. 381. Lizæ, in Consuetudinibus Catalaniæ MSS. Vide Lexa et Masoverius in Mansionarii.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1280. ex Tabul.
S. Autberti Camerac. : Munitiones validas, quæ Liches et barbakanes vulgariter nuncupantur, et castrum de lignis super dictis munitionibus fecerunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Carolus de
Aquino in Lexico Militari vocis etymon non a Liciis, staminibus seu funiculis
censet esse derivandum, sed potius a sublicis vel subliciis, quæ perticæ
sunt ad pontes potissimum struendos et sustinendos : ex quo pontes ipsi dicti Sublicii :
vel cum Ferrario in voce Lizza, a palis, quibus septus est ficti vel imaginarii
certaminis, aut munimenti castrensis vel urbani locus. A palis enim, inquit, fit palicium,
et hinc licium. Idem censet Menagius. Itali similia repagula lignea ex palis
indiscriminatim dicunt Lizza vel Liccia.