« »
 
[]« Licina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 100c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LICINA
LICINA. Matth. Westmonast. :
Tunc Rollandi cantu inchoato, vexillis erectis et evolutis, tubis cum Licinis perstrepentibus, etc.
Ita utraque Editio : sed legendum videtur bucinis pro buccinis, quomodo Græci recentiores βούϰινον dixere. Hist. Apollonii Tyrii :
εῖπεν τοὺς ϰαὶ τὰ βούϰηνα, νὰ πίξου νὰ σϰολάσουν.
Vide Gloss. Rigaltii et Meursii necnon mediæ Græcit. in Βούϰινα.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Crediderim tamen retinendum esse Licinis, quod Nicolaus Specialis lib. 1. de Rebus Siculis cap. 14. apud Murator. tom. 10. col. 933. ambas voces Lichinis et buchinis usurpet :
Alii, inquit, strepebant pedibus in propugnaculis, alii percutiebant fustibus tabulata, conchas æreas et lebetes, nonnulli tubis et tibiis, Lichiniis et buchinis, aliisque similibus terribiliter intonabant
.