« »
 
[]« Licina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 100c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LICINA
LICINA. Matth. Westmonast. :
Tunc Rollandi cantu inchoato, vexillis erectis et evolutis, tubis cum Licinis perstrepentibus, etc.
Ita utraque Editio : sed legendum videtur bucinis pro buccinis, quomodo Græci recentiores βούϰινον dixere. Hist. Apollonii Tyrii :
εῖπεν τοὺς ϰαὶ τὰ βούϰηνα, νὰ πίξου νὰ σϰολάσουν.
Vide Gloss. Rigaltii et Meursii necnon mediæ Græcit. in Βούϰινα.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Crediderim tamen retinendum esse Licinis, quod Nicolaus Specialis lib. 1. de Rebus Siculis cap. 14. apud Murator. tom. 10. col. 933. ambas voces Lichinis et buchinis usurpet :
Alii, inquit, strepebant pedibus in propugnaculis, alii percutiebant fustibus tabulata, conchas æreas et lebetes, nonnulli tubis et tibiis, Lichiniis et buchinis, aliisque similibus terribiliter intonabant
.