![[]](img/image.png)
LIGARIA. Agnellus in Vita S. Joannis Episc. Ravenn. tom. 2. Muratorii pag. 68. col. 2 :
Etiamsi vox mea excreverit adamantina, et æreum pectus, et centeni mei versus in Ligariis fuerint, sic nec omnia facta vestrorum narrare possum.An esse in ligariis idem est quod adunari, in unum cogi, colligari, ita ut nervi omnes simul contendantur.