![[]](img/image.png)
LIGIALITER Tenere, Sub ligietate, seu sacramento fidelitatis possidere. Charta Eustach. dom.
de Conflans ann. 1242. in Chartul. Campan. Cam. Comput. Paris. fol. 380. v°. col.
2 :
Ego teneo domum meam de Maruel de domino Theobaldo D. G. rege Navarræ, Campaniæ et Briæ comite palatino Ligialiter.Vide in Ligius.