« 1 lignum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 109c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIGNUM1
1. LIGNUM, Cippus, quo reorum colla et pedes constringuntur. Arator lib. 2. Hist. Evangel. :
Acta Martyrum Scillitanorum :....... tunc agmina raptimFustibus innumeris, eliso corpore Pauli,Conveniunt, ubi carcer erat, quem sedibus imisIncludunt, comitante Syla, vestigia quorumLigno mersa cavo vinclis tenuere beatis.
Detrudantur in carcerem, ponantur in Ligno in diem crastinum.Paulinus lib. 5. de Vita S. Martini :
Vita S. Blasii :Ast alii sursum porrecti robora LigniTriste ministerium furioso corde parabant,Ut caro distentis propere male pendula membrisTortori laceros crucianda exponeret artus.
Jussit eum in Ligno suspendi et cum ferreis pectinibus carnes ejus carminari.Hist. S. Apollinaris Martyr. :
Apollinarem vero cum gravissimo pondere ferri jussit in carcerem horrificum claudi, et in Ligno extendi, et nihil ei ministrari, ut deficeret.Sed his locis videtur pro Equuleo sumi. Ordericus Vitalis lib. 2 :
In interiorem carcerem missi sunt, eorumque pedes in Ligno constricti sunt.Ἐν τῷ ξύλῳ δεδέσθαι, dixit Lysias Orat. 1. contra Theomnest. pag. 117. Joannes Diac. in Vita S. Josephi Hymnographi num. 22 :
Ὁ δὲ τῷ ξύλῳ τὸν πόδα ἐϰπιεζομενος, ϰαὶ τοῖς ϰλοιοῖς τὸν τράχηλον ϰαταϰαμπτόμενος, etc.Ξύλον βασανιστήριον S. Basilio in S. Barlaam, et in Menæis 11. Novemb. in S. Theodoro Studita ; ϰολαστήριον ξύλον, 18. Novemb. in S. Zacharia Diacono. Vide Hesychium in ἐγϰαλοσϰελεῖς, et Dissert. 19. ad Joinvillam, Glossarium mediæ Græcit. in Ξύλον et supra in Cippus. Apud Bractonum lib. 3. de Corona cap. 25. § 1. in Ligno detineri, et in cippo, idem sonant. Gobelinus Persona in Cosmodromio ætate 6. cap. 69 :
Quendam laicum debitorem suum ab emunitate Monasterii SS. Petri et Pauli Paderborn. vi abstraxit, et eum ad domum suam ductum in Lignum detrusit, etc.Adde cap. 82. Vide Haltaus. Glossar. Germ. voce Stock, col. 1746.
P. , 1766.
Lignum, nude, Patibulum. Instr. ann. 1059. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 234 :
Unum ex eis(militibus)qui erat consanguineus meus, pependit in Ligno et occisit morte crudeli quasi cleptem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lignum Latronis, Patibulum. Ratherius suo de Contemptu Canonum libro inscriptionem hanc
præmittit : Volumen perpendiculorum Ratherii Veronensis, vel visus cujusdam appensi cum aliis multis in Ligno Latronis.
Lignum Cadaveri humo condito superponere. Lex Bajwar. tit. 18. cap. 6. § 2 :
Quia aliquoties conspicimus cum cadaver humo immissum fuerit, et Lignum superpositum cunctis adstantibus, ut requiratur dominus cadaveris, et primus terram superjiciat.Ex quibus eruitur Bajoarios cadavera non in locellis, sed nuda aut linteis involuta humo condidisse, ac postea lignum, id est, asseres superposuisse, antequam terra superinjiceretur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lignum Paschale, f. Buxus ita dictus, quod buxo pro palmis uti soleamus Dominica palmarum, vulgo
Pâque fleurie nuncupata. Litteræ Geraldi Tornac. Episc. pro Monasterio Elonensi
ann. 1152 : Sylva adjacens villæ ex regia munificentia libera possessio est B. Amandi, quercus, malus, fagus, nespilus et Lignum quod vocatur Paschale, tali lege sub Abbatis potestate consistunt, ut neque ministeriali neque alicui liceat illa excedere.
Ligna Jacentiva. Vide in Arbor 1.
L. , 1840–1850.
Ligna Ignacea, Cremia, alimenta ignis. Chart. ann. 1274. in Guden. Cod. Diplom. tom. 2. pag.
960 : Inhibentes novellacionem, secacionem et omnem usufructum... annuentes eosdem Ligna tantum Ignacea cum moderamine secare.