« »
 
LITERATUS 1, LITERATUS 2.
[]« 1 literatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 127b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LITERATUS1
1. LITERATUS. Charta Rainaudi Archiepiscopi Lugdun. ann. 1213. apud Joan. Mariam de la mure in Hist. Ecclesiast. Lugdun. pag. 321 :
Statuimus ut Ecclesia sit Conventualis, habens Priorissam cum Conventu aliarum decem et novem Monialium, quarum duodecim sint Literatæ, et septem Conversæ, etc.
Id est, quæ sciant literas, seu legere. Choro addictæ.
P. Carpentier, 1766.
Literati in monasteriis, laicis fratribus seu conversis opponuntur. Charta ann. 1220. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 445 :
Diaconi vero et cæteri quilibet in monasterio Litterati unum psalterium ; conversi vero et alii laici confratres monasterii 150. vicibus orationem Dominicam decantabunt.
Occurrit, præterea in vita S. Berth. tom. 6. Jul. pag. 479. col. 1.
Literati, pro Clericis, usurpat Gregorius X. PP. in Epist. ad Philippum Regem Francorum ann. 1273. apud Petrum Mariam Campum in Histor. Eccles. Placentinæ part. 2. pag. 424 :
Quod nonnulli Literati terræ tuæ habitu et tonsura relictis, publice ducunt uxores, etc.
[]« 2 literatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 127b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LITERATUS2
2. LITERATUS, pro Listatus. Charta Adelgastri æræ 818. tom. 3. Conc. Hispan. pag. 90 :
Damus... quinque pallas et sex sabanas, duas Literatas et quatuor sine serico.
Charta Hispan. æræ 1016. apud Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 5 :
Cum plumatos paleos et Græciscos, et suas sabanas Literatas, et sateles alfanegues.
Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 320 :
Casula... de sameto purpureo, aliquantum sanguineo, cum pectorali Literato.
Vide Lista et Litifatus.