« »
 
[]« Liturarii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 129a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LITURARII
LITURARII, Scaligero lib. 2. Auson. lect. cap. 13. sunt codicilli in quibus prima concepta scriptionis nostræ conscribimus, et quæ disciplent inducimus, ut postea chartæ puræ commendentur : quod olim fiebat in Palimpsestis tabellis. Idem Auson. in Præfat. in Centonem :
Hoc die uno, et addita lucubratione properatum modo inter Liturarios cum reperissem, etc.
Priscianus lib. 11. Litura, ἡ ἀπαλείψουσα, ϰαὶ ἡ ἀπαλοιφή.