«
1 litus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 129a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/LITUS1
1. LITUS,
Lidus,
Ledus, Ascriptitius, servus glebæ. Glossæ interlineares
Legis Salicæ :
Litus, fiscalinus, vel sanctuarius,
id est, qui in publicis,
privatis, aut Ecclesiarum fiscis seu prædiis degit. Charta ann. 794. apud Henschenium ad
Vitam S. Ludgeri Episc. :
Id est, totam terram illam, quam Laudulfus Litus meus
incolebat et proserviebat.
Lex Longob. lib. 3. tit. 20. Carol. M. 83. :
Aldiones vel
aldiæ ea lege vivunt in Italia in servitute dominorum suorum, qua fiscalini vel Liti
vivunt in Francia.
Vide Papianum lib. Respons. tit. 46.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ex hoc Legis
Longob. titulo Muratorius infert eamdem fuisse
Litorum conditionem, quæ fuit
Aldiorum, ac proinde
Litos potius dicendos esse
Libertos colonos,
quam
Servos glebæ. Liti quidem, inquit, non erant integra libertate donati, sed a
dominis sive patronis suis incolendum aliquod prædium suscipiebant, et stato eis tributo
persoluto, immunes a multis aliis servitutis oneribus vivebant. Verum sive
Libertos
colonos
cum Muratorio, sive
Servos glebæ cum Cangio
Litos vocaveris,
constat eos fuisse potioris conditionis, quam servi infimi ordinis, ut mox docet ipse
Cangius, durioris vero quam vulgus colonorum, a quibus manifeste distinguuntur in Charta
Ottonis Regis apud Eccardum in Probat. Histor. Marchionum Orientalium col. 137 :
Ad
nutrimen Dei famulorum, qui ibidem Deo servire cernuntur, quæ subnotantur in
proprietatem damus, hoc est in pago Northuringa in comitatu Dithmari, in loco ita
nominato in Magdeburg Litorum et servorum xx. colonum unum, in Rodhardesdorph
familias Litorum xviii. et iii. colonos ; Harteradestorff familias
Litorum, in Suldorff familias colonorum iiii. Litorum, in Intesleve Litorum
xxiiii. col. xv. in Firosa familias Litorum xi.
etc.
Cæterum quibus servitiis et præstationibus adversus dominos seu patronos
obstringerentur
Liti, discimus ex Codice MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 27. v°.
col. 1. ubi :
Radoardus Lidus et uxor ejus Lida nomine solvunt denarios
viii.... tenent mansum ingenuilem i. habent de terra arabili
bunnaria vii. de vinea arpen. i. solvunt in pastione de vino
modios iii. faciunt in vinea arp. iiii. in unaquaque ebdomada
curvadas ii. manop. carop. quantum ei injungitur.
Ex quibus
posterioribus verbis cernere est quam dura fuerit Litorum conditio. De mulieribus ea
legimus ibid. fol. 72. v°. col. 3 :
Iste sunt Lidie, Teudrada, Hostravolda,
Teutberga, Framengadis, etc. Omnes iste aut faciunt camsilos de octo alnis, aut solvunt
denarios iiii.
Quæ omnia complectitur et illustrat Teschenmacherus
Annal. Cliv. part. 1. pag. 74. ubi de
Litis hæc habet :
Non tantum certis
mensium et hebdomadarum diebus curiæ domino vel seniori, ligone, equo, bigis vel
quadrigis, aut etiam pedibus operas præstabant, sed etiam certam pecuniolam census
nomine inferebant, quin et aliquando decimas omnium fructuum, tam humentium quam
aridorum pendebant ; unde apud Saxones Lassen, apud Sicambros Lathen,
apud Frisios Liten, ejusdem etymi vocabulis, quod scilicet primo capti, et
postea ex commiseratione in agris relicti nec ejecti aut venditi essent, dicti sunt.
Significant autem Lassen,
Lathen vel
Liten, Servare ; ut igitur apud Latinos
Servi a
servare dicti, sic apud laudatos populos a verbo, quod idem
significat, dicti
Liti, licet non essent servi omnium infimi. Vide
Lassi.
◊ Differebant
Liti a servis, eorumque potior erat
conditio. Lex Ripuar. tit. 62. § 1 :
Si quis servum suum tributarium aut Litum
fecerit, etc.
Lex Saxon. tit. 10 :
Quidquid servus aut Litus jubente
domino perpetraverit.
Capitulatio Caroli M. pro partibus Saxoniæ cap. 15 :
Et inter centum viginti homines nobiles, et ingenuos, similiter et Litos, servum
et ancillam eidem Ecclesiæ tribuant.
Adde cap. 17. 18. 19. 20. et Capitul. 3.
ann. 813. cap. 4. et alibi. Id potissimum observare est ex compositione pro lito et servo
occisis, quæ major erat in lito quam in servo. Lex Frision. tit. 15 :
Compositio
hominis nobilis libræ 11. ; liberi, libræ 5. et dimidia ; Liti, libræ 2. et unciæ 9. ex
qua duæ partes ad dominum pertinent, tertia ad propinquos ejus. Compositio servi, libra
1. et unciæ 4. et dimidia.
Vide Addit. ad eamdem Legem tit. 3. § 71. Capitul. 3.
ann. 813. cap. 4. 21. etc. Horum passim meminit Lex Salica tit. 14. § 6. Pactum
Childeberti et Chlotarii cap. 8. Lex Ripuar. tit. 36. § 5. Lex Saxon. tit. 1. § 8. tit. 2.
§ 3. 4. 5. Lex Frision. tit. 1. § 3. 6.
9. 10. 12. 13. 14. tit. 2. § 2. 3.
6. 7. 8. tit. 6. tit. 9. § 7. tit. 15. § 3. Adde Chartam Lud. Pii apud Henschenium ad
Vitam S. Anscharii Hamburgensis Archiep. § 16. Chartam Angilranni Episc. Metensis apud
Meurissium pag. 175. præterea Chartas alias Impp. ann. 937. 1003. 1014. in Monumentis
Paderbornensib. pag. 114. apud Stangefolium in Annalib. Westphalic. lib. 2. pag. 215. in
Privilegiis Ecclesiæ Hamburgensis pag. 149. 155. 156. apud Goldast. tom. 2. Constit. Imp.
pag. 43. Pontanum lib. 6. Orig. Francic. cap. 15. et Fredericum Sandium ad Consuetudines
Feudales Gelriæ pag. 8. Murator.
Antiq. Ital. tom. 1. pag. 866. Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 305. num. 11. Pardessus, ad
Leg. Salic. Guerard. ad Irmin. Polypt. et alios quos laudat Mittermaier. Princip. Jur.
Germ. § 47. Confer supra
Lassi,
Leti,
Latini.
Litimonium,
Lidimonium, Obsequium et servitium cui
Litus vel
Lidus
erga dominum obnoxius est. Chartæ Ludovici Imper. et Caroli Calvi apud Hariulphum lib. 3.
cap. 2. 7 :
Aut paratas, aut Lidimonium, aut hostilicium, aut alias quaslibet
redhibitiones exigere aut exactare præsumat.
Testamentum Widradi Abb.
Flaviniacensis :
Volumus etiam ut ingenuos eos fecimus, aut inantea fecerimus,...
aliubi commanendi nullam habeant potestatem : sed ad ipsa loca sancta debeant sperare,
et nullus de ipsis Lidemonium nostris hæredibus reddant, etc.
Ita scriptum
invenitur in formula 27. Baluziana.
Litidium, pro
Litimonium, habetur in Charta Longobardica in Bullario Casinensi pag.
19 :
Quod nunquam in posterum requisitionem facio in jam dicto venerabili
Monasterio S. Paulo, vel suos servitores, aut Litidium, neque per interpositas personas
facere jubeo, etc.
Margarinus pro
Litigium haberi existimat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Letimonium. Formula concedendæ libertatis apud Baluzium tom. 6. Miscell. pag. 550 :
Nihil debeant servitio, nec Letimonium, nec onus patronati, nec ulla obedientia
ipsius non requiratur, nisi eant et maneant ubicumque voluerint, portæ apertæ, cives
Romanæ se esse cognoscant.
Similia recurrunt in Formula seq. ibidem.
Lidus,
Lida, Eadem significatione usurpant Lex Salica tit. 14. § 15. tit. 28. §
1. tit. 37. § 5. tit. 44. § 4. tit. 52. § 1. Recapitul. Legis Salicæ § 27. 30. Capitul. 3.
ann. 813. cap. 4. 21. Annales Franc. Petaviani et Moissiacenses ann. 780 :
Et
Saxones omnes tradiderunt se illi, et omnium accepit obsides, tam ingenuos, quam et
Lidos.
Sic distinguendæ hæ voces.
Puellas militunias vel Litas, in Constitut. Chlodov. apud Pertz. Leg.
tom. 2. pag. 4. tit. 7. § 2.
Militunias vel Letas, ibid. tit. 11. §
9.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Leuti, in Præcepto Ludovici Pii ann. 823. apud Mabillonium Diplom. pag. 515.
Luiti, pro
Liti, in Charta Caroli Martelli apud Willelmum Hedam in S. Willebrodo,
et Miræum tom. 1. pag. 491. col. 1.
Litones, Albertus Stadensis ann. 917 :
Plures autem se eis dedere proprios, qui ab
eis vivere sunt permissi, et Litones sunt vocati.
Occurrunt ii apud Crantzium in
Metrop. lib. 3. cap. 8. et in Chartis Germanicis in Chronico Episcopor. Mindensium pag.
737. 739. 741.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Litores. Privilegium Monasterii Reichesperg. ann. 1315. apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 1.
pag. 275 :
Recognoscimus,
publice litteram per præsentem, quod in claustro S. M. Virginis in
Reichenberg, ac in bonis... et in aliis quibusdam mansis, qui liberi sunt a jure
advocatie, et in dicte Ecclesie Litoribus nullum jus advocatie habemus.
Liddones, in Charta Caroli M. in Monumentis Paderbornensibus pag. 325.
Ledus,
Leda, Testamentum Widradi Abb. Flaviniac. :
Et illa Colonica in
Ariaco, quæ fuit Anseberto, cum ipso homine qui supra commanet, nomine Sigeberto, et
uxore sua Leda nostra, vel infantes eorum, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Lati, in chart. ann. 824. apud Wigand. de Judic. Femic. pag. 220. Vide Warnkœnig.
Histor. Jur. Flandr. tom. 3. pag. 46. sqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Litonica Bona, Prædia ubi degunt
Litones. Informatio quædam super impetitionibus bonorum
Ecclesiæ Gandesianæ, apud Leibnitium tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 345 :
Si
dicit bona esse emphyteotica, ostendat formam contractus, qui in eo est comprehensus. Si
dicit bona Litonica, designet officium, ad quod spectent et pertineant.
L. Henschel, 1840–1850.
Litoniloquium,
Litiloquium, Conventus annuus
Litorum. Vide Haltaus. Glossar.
Germ. voce
Hof-Sprache,
3. col. 941.