![[]](img/image.png)
1. LOCAGIUM, Gall. Louage, Loyer, ut mox Locarium. Charta ann. 1271. ex
Chartulario S. Vandreg. tom. 2. pag. 1964 :
Willelmus Gabart..... tradidi in Locagium usque ad finem quinque annorum... pro xl. solidis Tur. dimidiam acram terræ meæ.Charta ann. 1320. tom. 4. Hist. Paris. pag. 526 :
Ipsi sunt in saisina, quod si inveniant hominem..... qui non teneat dictum ministerium a dicto Imberto, vel in Locagio ab aliquo dictorum magistrorum, etc.Charta ann. 1499. ibid. tom. 5. pag. 720 :
Domus annui Locagii valoris circiter 16. francorum.Charta ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 97. col. 1 :
Item duo operatoria..... quæ valent de Locagio per annum 28. solidos.Ibid. recurrit pag. 98. col. 2. Pro quavis mercede sumitur in Statutis Eccles. Ambian. apud Marten. tom. 7. col. 1229 :
Præterea nullus Sacerdos Locagium recipiat, vel pacta de mercede habenda, pro aliquibus prophanis sive sæcularibus operibus exercendis.