« »
 
[]« 1 locagium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 132b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LOCAGIUM1
1. LOCAGIUM, Gall. Louage, Loyer, ut mox Locarium. Charta ann. 1271. ex Chartulario S. Vandreg. tom. 2. pag. 1964 :
Willelmus Gabart..... tradidi in Locagium usque ad finem quinque annorum... pro xl. solidis Tur. dimidiam acram terræ meæ.
Charta ann. 1320. tom. 4. Hist. Paris. pag. 526 :
Ipsi sunt in saisina, quod si inveniant hominem..... qui non teneat dictum ministerium a dicto Imberto, vel in Locagio ab aliquo dictorum magistrorum, etc.
Charta ann. 1499. ibid. tom. 5. pag. 720 :
Domus annui Locagii valoris circiter 16. francorum.
Charta ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 97. col. 1 :
Item duo operatoria..... quæ valent de Locagio per annum 28. solidos.
Ibid. recurrit pag. 98. col. 2. Pro quavis mercede sumitur in Statutis Eccles. Ambian. apud Marten. tom. 7. col. 1229 :
Præterea nullus Sacerdos Locagium recipiat, vel pacta de mercede habenda, pro aliquibus prophanis sive sæcularibus operibus exercendis.