![[]](img/image.png)
LUNARES, Lunarii, Homines servilis conditionis, hinc forte dicti, quod singulis
lunis seu mensibus operas domino præstare vel agros Lunares dictos arare
tenerentur. Breviarium villarum ex Archivo S. Audomari :
Habet ibi Lunares 13. Luminarios 10. solvunt inter omnes sol. 2. den. 2.Infra :
Prebendarii 5. Lunarii 36. luminarii 60.Sæpius ibi Lunarii adjunguntur Præbendariis et Luminariis ; sed nihil additur ex quo eorum conditio clarius innotescat. Guerardo in Glossar. Polypt. Irminon. magis placet Homines esse, qui singulis mensibus sportulas quasdam vel eleemosynas accipiebant ; et quidem provendarios pensam per mensem accipere dicitur in Stat. Adalh. lib. 2. cap. 8.