« Lushborow » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 156b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LUSHBOROWLUSHBOROW, et Lushburne, Vilius monetæ genus, quod in partibus transmarinis ad
similitudinem Anglicanæ effictum ævo Edwardi III. hic distrahebatur, quodque Statuto 5.
anni ejusdem Regis est prohibitum. Knyghton ann. 1347 :
Eodem anno defertur in Angliam per alienigenas et indigenas mercatores falsa moneta, quæ Lushburne appellata est ; unde apud Londonias multi mercatores et alii plures sunt tracti et suspensi.Chaucerus Lusheburghs habet in præludio Hospitis ad Fabellam Monachi.

