![[]](img/image.png)
LUSHBOROW, et Lushburne, Vilius monetæ genus, quod in partibus transmarinis ad
similitudinem Anglicanæ effictum ævo Edwardi III. hic distrahebatur, quodque Statuto 5.
anni ejusdem Regis est prohibitum. Knyghton ann. 1347 :
Eodem anno defertur in Angliam per alienigenas et indigenas mercatores falsa moneta, quæ Lushburne appellata est ; unde apud Londonias multi mercatores et alii plures sunt tracti et suspensi.Chaucerus Lusheburghs habet in præludio Hospitis ad Fabellam Monachi.