« »
 
[]« 2 luter » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 157a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LUTER2
2. LUTER, Lutra, Animal amphibium, quod ϰύνα ποτάμιον vocant Ælianus et Aetius : Galli Loutre. Walafridus Strabus lib. 1. de Vita S. Galli cap. 28 :
Viderunt piscem magnum in aquæ collectione natantem, duosque illum insequi Lutros, etc.
Lutra, Plinio, et aliis. Beda in Vita S. Cuthberti Episc. n. 18 :
Venere de profundo maris quadrupeda, quæ vulgo Lutræ vocantur.
Epist. 89. inter eas, quæ sub Bonifacii Archiep. Moguntini nomine editæ sunt :
Gunnam de pellibus Lutrarum tuæ fraternitati misi.
Occurrit etiam apud Fridericum lib. 1. de Arte venandi cap. 7. Vide Fullerum lib. Miscell. sacror. cap. 18. et Brunsfeldium in voce Fiber. Erminium et Lutria, in Constitutionibus Catalaniæ laudatis in Cultellare. Roccus martrinus et Lutrinus, in Capitulari ann. 808. cap. 5. Vita Caroli M. :
Ex pellibus Lutrinis thorace confecto humeros ac pectus hieme muniebat. Loutriers
dicti in Consuetud. Hannon. cap. 100. qui lutras venantur. []