« 3 luteus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 157b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LUTEUS3
3. LUTEUS, adject.
Roseus vel rubens, rubicundus vel croceus, apud Papiam. Idem fere Johannes de Janua. Isid. lib. 19. cap. 28 :
Luteus, Color rubicundus, quod est croceus : nam crocus Lutei coloris, ut Croceo mutataque vellera luto.Perottus :
Luteus est dilutior rutilus, qualis est color auri ; unde Luteus dictus videtur, quasi dilutus. Hinc violæ hujus coloris Luteolæ appellatæ, et Lutea herba, qua chrysocolla tingitur et vitellum in ovo Luteum appellamus.Hadrianus Junius :
Luteus, quale est ovi vitellum, quo colore flammeum novis nuptis tingebatur.Plinius lib. 21. cap. 8 :
Lutei video honorem antiquissimum in nuptialibus flammeis totum fœminis concessum.Fusiora hæc de re nota, quam ne prætermitteremus, nostri Glossatores effecere. Vide Lutum.
P. , 1766.
◊ Testam. ann. 1500. in Reg.
3. Armor. gener. part. 2. pag. 6 : Dedit atque erogavit Katherinæ Brachete nepti suæ suam tunicam Luteam et descarlatam.