« »
 
[]« Maalman » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 158c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAALMAN
MAALMAN, Saxonibus, Homines famulatum, servitium facientes. Anglo-Saxonibus Male, est vectigal, tributum ; Man, homo. Ita Maleman, seu Maalman, est homo tributo obnoxius. At Malman, Germanis Mahelman, fideles Ecclesiarum, et Ministeriales interpretatur Goldastus. Eccardus vero ad Leg. [] Salicam pag. 32. Homines certa conditione et pacto cuidam addictos. Schilterus in Gloss. Teuton. Hominem ad certum mallum pertinentem subditum. Quibus jus erat in mallis interesse, Grimm. Antiq. Germ. pag. 768. Vide Mittern. Princip. Jur. Germ. § 82. not. 12. Charta Caroli M. in Monumentis Paderbornensib. pag. 325 :
Omne regale vel sæculare judicium super suos servos, et liddones, et liberos Malman et mundman et omnes utriusque sexus homines, etc.
Charta Ottonis M. Imp. ann. 961. in Chr. Episcop. Mindensium pag. 734 :
Hominibus quoque famulatum ejusdem Monasterii facientibus, qui Saxonice Malman dicuntur, prædictum mundeburdum et tuitionem nostram constituimus.
Charta Henrici III. Imp. in eod. Chr. :
Homines ipsius Ecclesiæ francos, liberos, Ecclesiasticos, litones, Maalman, vel servos cujuslibet conditionis.
Quæ verba occurrunt iterum in Diplomatib. Conradi Salici et Henrici IV. pro eod. Monasterio, et in Edicto Henrici II. apud Goldastum tom. 3. Constitut. Imper. pag. 311.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Si quid ex præallatis locis conjicere licet, videtur voce Maalman eos potissimum significari qui Ecclesiæ vel Monasterii alicujus servitio erant mancipati ; ex quibus alii conditione servi erant, alii servituti ultro susceptæ tantum obnoxii. Horum vero quidam ita se suaque servituti addicebant, ut ingenuitate retenta, annuum censum tantum pensitarent ; nihilominus tamen homines vel servi Ecclesiæ, cui ultro sese obtulerant, vocabantur. Maalman ergo dicti quod homines erant tributo obnoxii. Fuere etiam apud Romanos ejusmodi homines qui alicujus Numinis servitio mancipati sumtibus suis sacras illius functiones sustinebant, a quo onere cum se pecunia redemissent, ejusdem Dei liberti dicebantur. Vide Oblati 2.