« »
 
[]« 1 macellare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 159c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MACELLARE1
1. MACELLARE, Papiæ :
Occidere, inde macellum locus, et macellarii homines.
Vocabul. utriusque juris :
Macellare est mactare vel trucidare. Inde dicuntur macellarii qui pecora vel quadrupedia mactant.
Statuta Arelat. MSS. art. 42 :
Et idem statuimus in eo qui vendidit Christianis carnes interfectas vel Macellatas a Judæis.
Idem occurrit in Statutis [] Avenion. MSS. Rolandinus Patav. de factis in marchia Tarvis. lib. 8. cap. 285 :
Sarraceni autem locum defendentes sagittis, et ipsi sagittis et lanceis sunt occisi, et ut bruta animalia Macellati.
Hinc emendandum Chron. Siciliæ ad ann. 1316. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 79. ubi macerandum pro macellandum legitur.