« »
 
[]« Machale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 161b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MACHALE
MACHALE, Macholum, Horreum sine tecto, nostris, scilicet Campanis, Machau, inquit Pithœus. Lex Salica tit. 18 :
Si quis spicarium aut Macholum cum annona incenderit.
Pactus Legis Salicæ tit. 20. Machalum, Moffolum, in Cod. Guelferbyt. Chronicon Windeshemense lib. 2. cap. 7 :
Latera pro pedibus cum quatuor Machalibus et bladis.
Et infra :
Fœnis et bladis tempore messis convehendis in agris et Machalibus.
Cap. 19 :
Machale quoddam rusticorum nobis convicinum fœno adimpletum accendentes.
Ab hac voce urbi Mechliniensi, quam Flandri Mechelen vocant, nomen datum putat Wendelinus, et aliis similis appellationis vicis ad Mosam et circa Beringiam.
P. Carpentier, 1766.
Lex Salica ex Cod. Estensi apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 287 :
Si quis picharium (id est cellarium) aut Macholum (id est canavam) cum annona incenderit.
Ubi latere vitia suspicatur vir doctus. Machale vero mihi idem videtur quod Moles, acervus, cumulus, Gall. Meule. Et certe eo intellectu Mache legitur in Charta Joan. Joinvillæ ann. 1300. ex Chartul. monast. de Escureio :
Comme j'eusse mis saisine en un pré qui siet en finage de Rus, ouquel l'abbé et couvent d'Escurey ont et doivent avoir dous Maches de foin chacun an, pour l'amour que j'ai audit couvent, conferme et octroy que ledit couvent joissent paisiblement desdits dous Maches de foin.
Et Maquet in Lit. remiss. ann. 1427. ex Reg. 174. Chartoph. reg. ch. 51 :
Il avoit un petit Maquet de foing dessoubz une vassure d'icele église, où le suppliant getta un tison de feu.
Vide infra Maschotum.