« 2 macinata » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 163a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MACINATA2
2. MACINATA, Maxinata, Idem quod Maisnada, Familia, homines alicui domino
subditi, quorum conditio varia fuit pro variis locis aut etiam temporibus : quod omnino
attendendum est, ne eq quæ de iis occurrunt inter se pugnare videantur. De his docte
disputat Muratorius ad loca mox laudanda, quem consule, et vide in v. Maisnada.
Charta ann. 1252. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 811 :
Consuetudo civitatis Ferrariæ et districtus approbata et obtenta servat et servatum est, quod nati ex patribus de Macinata, sint de Macinata illorum, de quorum Macinata erant patres eorum. Item quod Theophania mater Bonimercati prædicti fuit de Macinata dictæ canonicæ. Item quod dicti Bonmercatus et Theophania habebant se sicut de Macinata dictæ canonicæ, et quod Theophania et filii ejus Guntarinus et Bonmercatus sicut servi faciebant servicia canonicis Ferrariæ.Alia ann. 1262. ibid. col. 805 :
Dominus marchio fecerat congregari omnes vassallos et Maxinatas civitatis Ferrariæ et districtus ; per se suosque filios et heredes investivit Petrum dominæ Venexiæ filium... suum hominem de Maxinata, recipientem pro se et Guidoto ejus fratre et homine de Maxinata dicti domini marchionis, de suo justo et recto feudo... Et incontinenti dictus Petrus homo de Maxinata, sicut servus domino, juravit fidelitatem dicto domino marchioni.Stat. Ferrar. ann. 1264. ibid. col. 809 :
Et nullum hominem de Macinata domini marchionis recipiam in vassallum.