« Macio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 163b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MACIO
MACIO, Mattio, Machio, Gall. Maçon, Latomus. Isidor. lib. 19.
Orig. cap. 8. et Papias :
Machiones, constructores parietum : machiones dicti a machinis, quibus insistunt propter altitudinem parietum.Gloss. Saxon. Ælfrici :
Mationes: stanvyrhta, i. Lapidum operarii. Odo Cluniac. in Vita S. Geraldi Comitis Aurelian. lib. 2. cap. 4 :
Reversus autem lapicidinos et Mactiones undecunque jussit aggregari.Ordericus Vitalis lib. 6 :
Ipse cum Macione et maturis necessariisque ministris reliquias in maceria recondidit.Idem lib. 12 :
Accitis itaque artificibus.... latomisque cum Macionibus illic ad opus agendum profectus est.Adalhardus in Statutis Corbeiens. lib. 1. cap. 1. Mattiones appellat. Apud S. Aurelianum in Regula ad Monachos cap. 19. et in Regula ad Virgines cap. 15. Marciones perperam, ut par est credere, dicuntur pro Maciones, ubi junguntur carpentariis, seu fabris lignariis. Vix enim putem Marciones a marculis, quibus utuntur latomi, nuncupatos, quod velle videtur vir doctus ; cum etiamnum ejusmodi opifices absque littera r Maçons appellemus, quin potius deductam vocem Macio a Macerio existimare licet. Ugutio :
Maceriæ dicuntur parietes longi, quibus vineæ et alia clauduntur, unde Macerio, maceriarum constructor.Vide Maceria 3. et Comacinus.