« Magdalium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 167b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAGDALIUM
MAGDALIUM, Seplasiariorum officinis nota vox :
Magdalionesenim hodieque vocant teretes cylindros, in quos composita emplastra redigere solent. Vox Hebraicæ originis, Migdal enim et Migdol, turris, quæ est plerumque figuræ cylindricæ. Marcellus Empiric. cap. 20. extremo :
Cætera vino optimo madefacta simul in mortario colliges, ex quibus trochisci vel Magdaliæ fient.Alexander Iatrosoph. lib. 1. Passion. :
Iterum cum vino teres, et Magdalia facies.Perperam edit. Mandasia, apud Plinium Medic. lib. 1. cap. 6.
◊ Medicis μαγδαλία est ipsum
medicamentum, in pastili figuram formatum : sic enim Galenus μαγίδα apud Hippocratem interpretatur τότε οἶον
μάγμα, ϰαὶ φύραμα, ϰαὶ τὴν χειροπλήθη μαγδαλίαν. Ita vero dictum a forma
mollioris ex pane pulpæ, qua manus abstergebant veteres, et postea canibus devorandam
projiciebant, quam μαγδαλίαν et ἀπομαγδαλίαν appellabant Græci : quæ voces occurrunt hac notione apud Athen.
l. 4. et 9. Aristoph. Plutarch. Eustath. Polluc. et alios. Hesychius :
Ἀννάδες, αἱ ἀπὸ μαγδαλιᾶς. V.Tzetzem chil. 13. cap. 476.
Magdaleo. Matth. Sylvaticus :
Et ex eo formantur pillulæ vel Magdaleones parvuli, etc.
P. , 1766.
◊ Magdaleon
d'entract, apud Rabelais. lib. 1. cap. 11. Vide ibi notam D. Duchat.Magdaliolum, diminutivum a Magdalium. Avitus Viennensis Episc. Epist. 78 :
Præterea Magdaliola illa, quæ promisistis, posco, ut cum observationis breviculo dirigi jubeatis.Solent quippe seplasiarii ejusmodi vasculis breves indiculos affigere, qui, qua observatione singulis uti oporteat, indicant.