« »
 
[]« Magisca » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 167c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAGISCA
MAGISCA, Magisqua, an idem quod Beneharn. :
Maiade, Maïoncque, Majesque
dicitur, haud satis scio. Est autem Maiade, conventio seu contractus, quo villicus sub certis conditionibus tenetur iis, a quibus firmam suam habet, vinum necessarium suppeditare, aut saltem ea quæ ad vinum conducendum necessaria sunt. Codex MS. Irminonis Abbatis Sangerm. fol. 61 :
Sunt in Nuviliaco mansi vestiti vi... solvunt ad hostem multones xii... faciunt dua carra ad vinericiam, et ad Magiscam dua carra et dimid. et dimid. bovem.
Ibid. fol. 66 :
Remegius colonus... habet de terra arabili bun. iiii. de prato dimid. arp. et mittit unum bovem ad caropera inter vinericiam et Magisquam.
Et fol. 68 :
Ulathaus colonus... habet de terra arabili bun. iii. et dimid. facit sicut dimidium mansi, excepto caropara propter vinum, facit Magiscam.
Ager, qui de novo ad cultum redigitur et tempus, quo aratur. Vide mox Magisia. De vectura mense Maio præstanda intelligit Guerard. in Glossar. Irmin.