« »
 
[]« Magisterialiter » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 173b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAGISTERIALITER
MAGISTERIALITER, Dextere, industrie, Gall. Adroitement, en maître. Gervasii Tilber. Otia Imper. apud Leibnit. Script. Brunsvic. tom. 1. pag. 978 :
Verniculus autem ex arbore, ad modum ilicis et quantitatem dumi pungitiva folia habente, prodit ad pedem, nodulum faciens mollem ad formam ciceris, aquosum et cum exterius colorem habeat nebulæ et roris coagulati, interius rubet ; et cum ungue Magisterialiter decerpitur, ne, tenui rupta pellicula, humor inclusus, affluat, postquam exsiccatur, et corio includitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magisterialiter, Docte, perite, Gallis, en Maître. Conc. Armenorum ann. 1342. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 348 :
In omnibus diebus Dominicis dicimus hoc canticum, quod dom. Nerses Glanensis catholicon dicit Magisterialiter, etc.