« »
 
[]« Magistrari » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 174b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAGISTRARI
MAGISTRARI, Academica laurea donari. Acta S. Bernardi de Monte Jovis tom. 2. Junii pag. 1074 :
Studiosus valde, Magistratus in septem artibus liberalibus.
Processus de B. Petro de Luxemb. tom. 1. Julii pag. 546 :
Multum compatiebatur pauperibus clericis, specialiter Magistratis in scientiis et non beneficiatis.
P. Carpentier, 1766.
Ea quidem notione interdum occurrit, puta in Stat. Universit. Andegav. ann. 1435 :
Si qui sint.... licentiati,... qui velint Magistrari, etc.
Et in Charta ann. 1360. apud Ughell. tom. 2. Ital. sacr. col. 26 :
Volentes quod illi, qui in præfato studio Magistrati fuerint in facultate prædicta, in eo et aliis generalibus studiis dictæ facultatis regendi et docendi, absque approbatione alia, liberam habeant facultatem.
At in locis supra allatis Magistratus, idem sonat atque Doctus, peritus, Ital. Ammaestrato, ut aperte colligitur ex Stat. Veron. cap. 126. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 647 :
Omnes camphiones bravos et Magistratos et, etc. Magistrati in armis,
in Hist. belli Forojul. ibid. col. 1204. Ita etiam Gallicum Maistrisié ex Lit. ann. 1390. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 354 :
A ceux que vous trouverez non expers et insouffisans à pratiquier esdictes sciences (Médecine et Chirurgie) defendez sur telles paines qu'il vous semblera à faire de raison, que en aucune maniere ilz ne exercent la pratique desdictes sciences ; et ou cas que aucun non Maistrisié ès sciences dessus dictes, vouldroit dire et maintenir soy estre souffisant, etc.