« »
 
[]« Magnarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 175c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAGNARIUS
MAGNARIUS. Martinius in Lexico : Negotiator, qui mercimonia omnis generis in solidum vendit, Græcis μεγαλέμπορος, Italis Grossiero, Gall. Marchand en gros. Apuleius lib. 1. Metamorph. :
Omne enim pridie Lupus negotiator Magnarius coemerat.
Idem videtur esse quem Apuleius lib. 5. dicit magnis pecuniis negotiantem. Genus tamen aliquod peculiare mercatorum fuisse Magnarios haud male suspicatur Colvius. Vide notas ad Apuleii locum supra laudatum, et Turneb. Advers. lib. 27. cap. 21. Consule præterea Baron. in notis ad 22. diem Aug. Martyrol.