« Malbergium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 191c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MALBERGIUM
MALBERGIUM, Mallobergium, Mallebergium, Varie enim effertur hoc vocabulum
in Editione Legis Salicæ Heroldina, Pithœana, et Lindenbrogiana. Tit. 2. Edit. Heroldi :
Malberg. Rhannechala, etc.Edit. Lindenbrogii tit. 56 :
Sagibarones in singulis Mallobergiis, id est, plebs, quæ ad unum mallum convenire solet, plus quam tres esse non debent, etc.Ita et tit. 59. § 1. Edit. Herold. Tit. 60. ejusdem edit. :
Si quis Rathimburgii legem noluerint dicere in Mallebergo residentes.Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 801.
◊ Ex quibus evidenter colligitur, Malbergium locum
fuisse, ubi publicos subinde conventus, seu malla, vel placita, tenebant et
agitabant Franci nostri Salici, in quibus publicæ privatæque causæ disceptabantur et
dijudicabantur. Ex iis postmodum quæ ibi agitabantur judlciis, confecta sunt Legis Salicæ
capita, et in unum redacta corpus, adnotato indidem conventu et loco, in quo ejusmodi
prolatum judicium, mallo scilicet publico, et consensu Procerum, ac populi
conventu. Quorum quidem locorum appellationes ad ferme 200. repræsentat Editio Legis
Salicæ Heroldina, et in Taxandria, Brabantiæ pago, exstare earum vestigia pluribus
ostendere conatus est Gothefridus Wendelinus in Natali solo Legis Salicæ. Id certe
obtinuit posterioribus sæculis in Assisiis, quæ ut plurimum a locis, ubi
tenebantur, nomen sortitæ sunt.
◊ Unde vero enata vox Malbergium, Mallobergium, ipsa
satis prodit nomenclatura, a Mallum, scilicet, et Berg. Quid sit
mallum, mox docemus, placitum nempe : Berg vero diversorium ac
tutamen interpretatur Wendelinus in Gloss. Salico, nec eo loci montem
significare contendit. Ita Kilianus Bergh Hollandis et Sicambris
promptuarium, pabulatorium, fœnile et horreumesse docet. Verum hic montem significare plane astruunt Leges Malcolmi II. Scotiæ Regis cap. 1. § 2. quæ Malbergium per Montem placiti videntur expressisse ; ubi hæc habentur :
Dominus Rex Malcolmus dedit et distribuit totam terram regni Scotiæ hominibus suis : et nihil sibi retinuit in proprietate, nisi regiam dignitatem, et Montem placiti in villa de Scona, etc.Ubi Skenæus :
Montem, seu locum intelligit, ubi placita, vel Curiæ regiæ, de placitis et querelis subditorum solent teneri, ubi Barones compareant, et homagium ac alia servitia debita offerant ; et vulgo Omnis terra vocatur, quia ex terræ mole et congerie exædificatur : quam regni Barones, aliique subditi ibi comparentes, vel coronandi Regis causa, vel ad Comitia publica, vel ad causas agendas et dicendas, coram Rege, in unum quasi cumulum et monticulum conferebant.
◊ Igitur qui ad placitum, seu litigandi, seu judicandi
gratia, conveniebant, quo in communi loco residere viderentur, ubi esset plena et integra
judiciorum libertas, eo terræ suæ, cujus nempe essent domini, aliquantulam congeriem
deferebant, ut dum simul et una omnes miscerentur, esset locus omnibus communis, et
omnium terra, ut ait idem Skenæus. Nec scio, an huc spectet ; qui judicarius
Mons dicitur in Charta Ludovici Pii apud Ughellum tom. 2. pag. 118.
◊ Utcumque sit, ex iis planum fit, cujusmodi olim fuerit
Mallobergiorum exædificandorum ratio. Quippe Montem placiti in Legibus Malcolmi
idem esse quod Malbergium, nemo, opinor, inficiabitur. Hanc conjecturam firmat
vetus Charta, descripta a Frehero in Orig. Palatinis l. 1. pag. 48. ex qua colligitur, in
tumulis placita habita :
De Burganthar in Cicheshart, ubi Rado domini Regis Missus fecit tumulum in confinio silvæ, quæ ad Michlinstat pertinet,Infra :
Iste Warinus ex præcepto Caroli regis anno 27. regni ejus mediante mense Augusto placitum in eadem silva ad tumulum, qui dicitur Walinehoug, habuit, et cum illustrium virorum judicio et testimonio terminum et divisionem ejus faciens, eam... sub certis et designatis limitibus disterminavit.Adde Chartam aliam pag. 52. Observat præterea Spelmannus, etiamnum apud Scotos et Hibernos Assisias seu conventus juridicos, parly-hills, id est, placitandi vel interloquendi montes appellari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Restant
etiamnum, teste erudito Eccardo in Notis ad Legem Salicam, hujusmodi colles in pagis
Germaniæ, ubi plerumque tilia aut alius generis arbor visitur, quo placitantes tutabantur
ab aeris intemperie ; exstant et in Gallis nostris eadem monumenta, sed frequentiora sunt,
quam ut iis conventibus congregandis destinata existimem. In Saxonia vero Ty vulgo
vocantur, inquit idem Eccardus, voce ex Tide populus, corrupta ; et Berg
subintellecto, quo populi mons, sive mons, quo populus congregatur, indicatur. Vide
Placitum.◊ Ab eodem Malbergii vocabulo deductam Turris de
Maubergeon in urbe Pictavensi appellationem censet eruditus Beslius, quod eo loci
pridem judicia et malla publica exercerentur. Sed fortassis eam appellationem habuisse
potuit a quadam Malbergione, Vicecomitis de Castello Airaldi conjuge, quam Comes
Pictavensis Guillelmus, spreta Hildegardi propria uxore, in thorum suum adsciverat, ut
narrat Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 859. seu de ejus nomine ab amasio, vel ab ipsamet
ædificata, seu in ea demum inclusa fuerit.