« »
 
[]« Placitum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 342a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLACITUM
PLACITUM, Placitare, etc. Placita vocabant, conventus publicos totius regni Ordinum, quibus Reges ipsi præerant, et in quibus de arduis regni negotiis et imminentibus bellis tractabatur. Annales Francor. Bertiniani ann. 763 :
Pipinus Rex habuit Placitum suum Nivernis.
Ita ann. 764. 765. 766. Anno vero 767 :
Ibi Synodum fecit cum omnibus Francis in campo.
Passim. Bis autem quotannis tenebantur ejusmodi placita. Hincmarus de Ordine Palatii cap. 29 :
Consuetudo autem tunc temporis talis erat, ut non sæpius, sed bis anno, Placita duo tenerentur : unum quando ordinabatur status totius regni ad anni vertentis spatium,... in quo Placito generalitas universorum majorum tam Clericorum, quam Laicorum conveniebat, etc.
Adde cap. 30. [] Cum igitur omnes regni vassalli ad ea placita convenirent
Generalia Placita, ea appellata, vel Communia, ut in Charta Ludovici Reg. ann. 847. apud Miræum tom. 1. pag. 24. Charta Vindiciani Episcopi Atrebatensis apud Baldricum lib. 1. cap. 25 :
In conventu venerabilium Episcoporum, coram Rege piissimo Theoderico, in generali Placito hanc epistolam roboravimus.
Gesta Dagoberti cap. 40 :
Dagobertus Rex... convocatis filiis, omnibusque totius regni primatibus, 10. Kal. Junias in Palatio Bigargio Placitum generale instituit.
Annales Francor. ann. 811 :
Placito generali secundum consuetudinem Aquis habito, in tres partes regni sui totidem exercitus misit.
Poeta Saxonicus lib. I. de Gest. Caroli M. ann. 777 :
.... Conventum Placiti generalis habere,
Cum ducibus se velle suis denunciat illic.
Ardo Monach. in Vita S. Benedicti Anianensis num. 43 :
Cum ad generale Placitum, jubente Imperatore, pergeret.
Charta ann. 858. ex Tabulario Monasterii Deiparæ Suessionens. apud Rainaldum in Suessione :
Anno Dominicæ Incarnat. 858. Indict. 6. regni vero Caroli Imperatoris 32. congregata Compendio palatio non minima coadunatione Episcoporum, summæ auctoritatis virorum, multorum quoque illustrium procerum seu quamplurimorum nobilium, ut pote generale Placitum ibidem agentium, etc. Placitum generale apud Gundulfivillam,
in Capitul. Caroli Calvi tit. 38. Placitum generale apud Carisiacum, tit. 39. Idem placitum Carisiacense cap. 8 :
Per Capitula avi et patris nostri, quæ Franci pro lege tenenda judicaverunt, et fideles nostri in generali Placito nostro conservanda decreverunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quid autem in his placitis generalibus sanciretur ac definiretur brevi exponendum duximus. Ac primo quidem totius regni negotia, sive Ecclesiasticos sive laïcos spectarent, expendebantur ; de utriusque Ordinis emendatione, quibus remediis ingravescentibus malis subveniendum mature disceptabatur. Capitul. Ludovici Pii ann. 828 :
Volueramus siquidem tempore congruo Placitum nostrum generale habere, et in eodem de communi correctione agere.
Aliud ann. 829 :
Volumus ut omnes res ecclesiasticæ eo modo contineantur sicut res ad fiscum nostrum pertinentes contineri solent, usque dum nos ad generale Placitum nostrum cum fidelibus nostris invenerimus et constituerimus qualiter in futurum de his fieri debeat.
Capitul. Caroli C. ann. 858. tit. 27 :
Litteras dominationis vestræ quique nostrum habuimus, quibus jussistis ut vobis vii. Kal. Decembr. Remis occurreremus, quatenus ibi nobiscum et cum ceteris fidelibus vestris de restauratione sanctæ Ecclesiæ et de statu ac salute populi Christiani tractaretis. Sed nos ad Placitum illud occurrere non potuimus.
Adde Hincmar. loco supra laudato. In iis præterea dirimebantur causæ quæ in placitis Comitum finiri non potuerant. Capitul. 6. ann. 803. cap. 2 :
Si autem ad Salicam pertinet legem, et ibi minime repereris quid exinde facere debeas, ad Placitum nostrum generale exinde interrogare facias.
Concessa demum a Principibus in iis Comitiis firmabantur. Concessio Caroli Mag. ann. 803 :
Ad proximum synodalem nostrum conventum ac generale Placitum, ubi plures Episcopi et Comites convenerint, ista, sicut postulastis, firmabimus.
Vide [] Simeon. Dunelmensem, et Radulfum de Diceto ann. 1014. Suenonem in Hist. Danica cap. 1. etc. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placita dicuntur Regiæ litteræ, quibus controversiæ judicium in frequenti ejusmodi Optimatum placito definitum continebatur. Neque etiam aliunde repetenda origo tritæ hujus formulæ qua Regum Francorum Edicta concluduntur :
Quia tale est nostrum placitum,
Gall. Car tel est nostre plaisir, quamvis enim nunc de speciali ac determinata Principis voluntate et auctoritate intelligi debeat, hoc unum olim significabat,
ita in generali nostro placito statutum est, seu tale est nostrum placitum.
Vide Salvaingum de Usu feud. cap. 12.
P. Carpentier, 1766.
Quod an ita certum sit, haud satis scio : hanc quippe eamdem formulam, ubi voluntas, loco placitum, legitur, exhibet Charta Balduini Fland. et Hannon. comit. ex Chartul. Mont. S. Mart. ch. 14 :
Unde volo (baillivos suos alloquitur) præcipiens districtius, quatinus prædictam abbatiam, cum omnibus ad eam pertinentibus, tamquam meas res proprias defendatis, manuteneatis et protegatis.... Talis enim est voluntas mea ; et sic faciatis.
Neque alia videtur esse formula quæ occurrit passim in Literis regiis ; cujus exempla accipe ex Lit. Caroli V. ann. 1367. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 64 :
Quoniam ea sic fieri volumus perpetuo et jubemus.
Quæ verba absolutam et determinatam principis voluntatem auctoritatemve significant. Ea quoque formula usi sunt viri privati, ubi placiti seu conventus publici judicium esse nemo dixerit. Charta ann. 1300. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 146. v°. col. 1 :
Nous Fouguauz et Milet.... de nostre bonne, pure et liberau volunté, et quar il nous plaist, vendons, donnons, etc.
Vide mox Placitum. Jussus.
Placitum Regale, in Miraculis S. Ursmari cap. 1. et apud Reginonem ann. 956. Vide præterea, quæ de hisce regalibus Conventibus observavimus in Dissertat. 4. ad Joinvillam.
Placita Generalia interdum etiam appellant dominorum feudalium judicia, quod ad ea vassalli omnes convenire tenerentur : quæ quidem aliis Curiæ generales dicuntur : Plaits generaux, in Consuetud. Valentian. art. 35. 36. Hugo Flaviniacensis in Chronic. pag. 132 :
Exceptis alodiis, quæ homines tenent ad Placitum generale respicientes,
id est, quorum tenentes placitis dominicis interesse debent : seu qui servitio placiti obnoxii sunt. Charta Beatricis Abbatissæ B. Mariæ Suession. ann. 1231 :
Sciendum autem, quod homines justitiabiles, qui de nobis terras tenent, debent nobis unum Placitum generale singulis annis in Curia nostra de Parigni ad vicesimum diem Natalis Domini, et qui inde defecerit, per 2. solid. Paris. de lege emendaret.
Est autem
Servitium Placiti, nostris, Service de plaits, quod vassallus domino suo feudato debet, cum placita sua, seu assisias tenet, quod sequi et juvare dominum de Placito vocabant. Hinc formula in hominiis, in Regesto Tolosano Cameræ Computor. Paris. passim :
Pro prædictis feudis vobis fidelis existam, et fidele servitium faciam, videlicet guerram et Placitum, ad submonitionem vestram, vel cujuslibet certi nuntii vestri.
Charta Conradi Imper. ann. 1145. apud Miræum tom. 1. pag. 105 :
In tribus scilicet Placitis generalibus, quotannis servitium [] determinatum, etc.
Charta ann. 1228. tom. 1. Macer. Insulæ Barb. pag. 147 :
Nomine dicti castri præstabilis auxilium et juvamen contra quemlibet in Placito et in guerra.
Tabul. Capit. Ambian. :
Hospites veteris villæ totum Placitum generale debent.
Adde Chartam Hugonis Ducis Burgund. ann. 1172. tom. 4. Gall. Christ. inter Instrum. col. 187. Vassalli quippe omnes ad ea placita convenire tenebantur, nisi eximerentur indulto ad id speciali privilegio ; ac Proceres quidem utriusque ordinis, Ecclesiastici scilicet et secularis, ut si aliquæ de iis querelæ fierent, coram judice regio responderent. Lex Longob. lib. 2. tit. 45. § 2. Lothar. I. 83. :
Ut omnes Episcopi, Abbates, et Comites, excepta infirmitate vel nostra jussione, nullam habeant excusationem, quoniam ad Placita Missorum nostrorum veniant, aut tales Vicarios suos mittant, ut in omnibus causis pro illis rationem reddere possint.
Epist. Caroli M. Capit. tom. 1. col. 416 :
Vos autem, qui contemptores nostræ jussionis extitistis, sive canonici sive monachi vocamini, ad Placitum nostrum, juxta quod præsens missus noster vobis indixerit, nobis vos adsistere scitote. Et quamvis ad nos missa hic factæ seditionis vos excuset epistola, venite et condigna satisfactione inustum crimen eluite.
Cæteri vero liberi homines eadem de causa intererant, atque adeo etiam ut munia sibi demandata, seu ad judicia, seu alia quælibet peragenda exequerentur : eoque nomine a Missis, vel a Comite, per bannum ad placitum venire compellebantur, ut est in Concilio Triburiensi cap. 9. seu ad curiam, ut est apud Walsing. pag. 268. Verum ne cæteris incolis oneri essent, jubebantur ad placitum, perinde etiam ac
in hostem, sive ad curtem, de domo sua sic warniti
movere,
ut cum pace venire, stare, et ad domum suam redire possent
, ut habent Capitula Caroli Calvi tit. 27. Vide Jacobinum de S. Georgio in Tract. de Feudis cap. 25. § 24. pag. mihi 71. ubi quærit, quid in partibus Provinciæ intelligatur per obligationem qua tenentur
vassalli et subditi præstare auxilium de suis Placitis et litigiis
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Si quis vero vassallus sumtus, præter consuetos, fecisset, illi a domino resarciebantur. Edictum Johannis I. Regis Franc. ann. 1356. tom. 3. Ordinat. pag. 64 :
Ordinamus quod sumptus quos fecerunt et damna quæ habuerunt vel sustinuerunt in Placito vel in guerra..... remittant eis et quittant..... quousque de summa dictorum triginta milium librarum... sibi plene fuerit satisfactum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fuere et Abbatum Placita generalia, quibus primum solus Abbas vel Præpositus præsidebat, circumsedentibus scabinis quibusdam seu assessoribus ; is querelas audiebat, dirimebatque lites. Constitutio Leduini Abb. S. Vedasti apud D. Brussel de Usu feud. pag. 789 :
Homo de generali placito tria placita debet in anno..... In quibus Placitis nulla extranea potestas debet venire, neque præsidere ad judicandum, neque Comes, neque advocatus ullus, nisi tantum Abba aut Præpositus... In hoc itaque generali placito præsidente Abbate seu Præposito, circumsedentibus etiam scabionibus, etc.
Exinde Advocatus ab Abbate accersitus iis placitis interfuit. Vide Advocatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
De privatis itaque monachis intelligenda Capitularia Regum nostrorum quibus iis prohibetur placita exercere, in iis disputare. Capitul. ann. 794. [] cap. 9. Addit. 4. cap. 46. Nisi de placitis secularibus interpreteris, ut innuere videntur Capitul. ann. 788 :
Nullus monachus foris monasterio judiciaria teneat, nec per mallos et publica placita pergat :
et Capitul. ann. 789. cap. 71 :
Et ut monachi ad secularia placita non vadant.
At cum ejusmodi placitorum onus grave videretur, pauperibus præsertim, cautum est Capitul. Caroli Imper. :
ut nemo ad mallum, vel ad Placitum, cogeretur venire, nisi scabini, et qui causam suam, et cui quæratur,
ut est apud Hincmarum Opuscul. 15. § 14. in Capit. 1. ann. 809. cap. 13. Capit. 2. ejusdem anni cap. 5. libro 3. Capit. cap. 40. Quod quidem Capitulare Caroli Magni intelligit Concilium Ticinense ann. 855. cap. 14 :
Quosdam ministros Comitum propter frequentia Placita pauperiorem populum nimis affligere conperimus ; unde Majestatem vestram obsecramus, ut Capitulare avi vestri de hac re observari faciatis.
Aut forte Capitulare ann. 769. cap. 12 :
Ut ad mallum venire nemo tardet, primum circa æstatem, secundo circa autumnum. Ad alia vero placita, si necessitas fuerit, vel denunciatio Regis urgeat, vocatus venire nemo tardet.
Neque tamen remissum omnino id oneris liberis hominibus ; sed ad tria in anno placita veniendi necessitas mansit. Capitul. 5. ann. 819. cap. 14. et lib. 4. Capitul. cap. 57 :
Ut videlicet in anno tria solummodo generalia Placita observent, et nullus eos amplius Placita observare compellat, nisi forte quilibet aut accusatus fuerit, aut alium accusaverit, etc.
Lex Longob. lib. 2. tit. 21. § 30. Lothar. I. 74. de liberis personis :
Neque cogantur ad Placita venire, præter ter in anno.
Quod postmodum indictum legitur apud cæteros vassallos dominicos, qui servitio placitorum obnoxii erant. Charta ann. 960. apud Hemereum in Augusta Viromand. :
Quod eandem terram ter in anno ad generale Placitum domini præfatæ villæ convenirent.
Alia ann. 986. ibidem :
Et homines in eo districtu manentes tribus vicibus in anno ad Abbatis Placita veniant.
Alia in Tabulario S. Vitoni Virdunensis :
Nisi solummodo ob nostri memoriam retineant Advocatiam, eo tenore ne aliquid exinde accipiant, neque in tribus Placitis, ut fit in aliis Advocatiis, etc.
Alia ibid. :
Placita generalia in jam dicta villa Hassud ter in anno servant, etc.
Vide Advocatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tempus autem quo tria illa placita habebantur pluribus in Chartis indicatur,
scilicet post Natale Domini, post Pascha et post festivitatem S. Johannis,
ut legitur in Charta ann. 1116. ex Tabul. Elnon.
Cur autem vassalli omnes dominicis judiciis et placitis adesse tenerentur, pluribus docent Assisiæ Hierosolymitanæ MSS. cap. 222. ubi exactis, quæ ad servitium corporis, quod vassallus domino debet spectant, hæc subduntur :
Et celui, qui doit service de cors et de Chevaliers, ou de Sergens, en doit faire par tout le royaume service, ô lui, ou sans lui, se il en est semons, si comme il doit : Et quand il est à Court, d'aller à Conseill de celuy, ou de celle, à qui le Seigneur le donra, se il n'est au conseill de son aversaire, ou se la quarele ne n'est contre luy mesmes, que nul ne doit plaidoier par comandement de Seignorie d'autre, et doivent faire esgart, ou connoissance, et recort de Court, si le Seignor lor commande à faire : et doivent aler veir murtre ou homecide, se le Seignor lor commande d'aler veir come Court : et doivent [] par le comandement dou Seignor veir les cos de quoi l'on se clame de lui que l'on veaut mostrer à Court. Et doivent aller par tout le Royaume semondre come Court, quant le Seignor leur comandera. Et li doivent service d'aler faire devise de terre et d'aigues, entre gens, qui ont contens, quant leur Seignor leur comande. Et doivent faire enquestes, quant l'on requiert au Seignor, que il face enquerre, et il lor comande à faire. Et doivent veir mostres de terres, ou d'autres choses, quel qu'elles soient, que le Seignor leur comande à veir come Court. Et doivent service de faire toutes les autres choses, que les homes de court doivent faire come court, quand le Seignor le comande.
His adjungenda sunt, quæ habent Consuetudines aliquot municipales de servitio placiti : maxime Ambianensis art. 186. 187. 188. Peronensis art. 65. 78. 79. sancti Quintini art. 82. etc. Vide præterea Chartam ann. 1349. apud Salvaingum de Juribus dominicis cap. 12. et Ughellum tom. 1. pag. 960.
Multiplices ejusmodi placitorum vexationes sic perstringit le Roman de Rou et des ducs de Normendie MS. :
Toute jour sont lor bestes prises,
Pour ayes et pour servises,
Tant y a plaintes et querelles,
Et coustumes viez et nouvelles,
Ne peuvent une hore avoir pez.
Toute jour sont, dient, as plez,
Plaiz de forez, plaiz de monnoies,
Plaiz de porprise, plaiz de voies,
Plaiz de gaaing, plaiz de graveries,
Plaiz de mellées, plaiz d'ayes,
Plaiz de blet, plaiz de moutes,
Plaiz de defautes, plaiz de toutes,
Tant y a provos et bedeaux,
Et tant baillis viez et nouveaux,
Ne paons avoir paix une hore, etc.
Interdum, ut dixi, ab hac conditione immunitas concedebatur. Charta Communiæ Meldensis ann. 1179 :
Omnes homines meos, quicunque in præscripta communia fuerint, quietos et immunes a tallia et Placito, quod dicitur Generale, in perpetuum esse concedo.
Nisi hoc loco placitum sumatur pro ea pensitatione, quæ præstabatur a quibusvis vassallis pro immunitate a servitio placiti. Charta Communiæ Brueriarum ann. 1186 :
Tria placita per annum solvent, et per singula placita 4. denarios bonæ monetæ reddent.
Quod denique servitium placiti vocant nostri, sectam et sequelam Curiæ appellant Angli. Vide in voce Secta 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum, Pensitatio præstita pro immunitate a servitio. Charta ann. 1068. in Append. ad Marcam Hispan. col. 1144 :
Et castros istos supradictos et alodium emi...... dono eos...... cum omnibus juribus et servitiis cunctis, cum calonicis et Placitis.... et omnia Placita quæ pertinent ad seniorem majorem.
Charta Aldefonsi Comit. Tolos. ann. 1131 :
In villa Biterrensi quistam et firmantias, Placita et justicias, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitorum Commonitores, Quibus ex officio competit ad placitum, in jus vocare, apparitores. Primordia Calmosiac. Monast. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1165 :
Porro liberi qui tunc adfuere homines judicarunt æquum sibi videri, ut si qui eum ad placitum convocassent in conspectu omnium hoc probarent....... et quoniam præsentes aderant Placitorum Commonitores... probaverunt se ad condictum diem sæpe memoratum Joscelmum ex parte Ducis legitime convocasse.
Placita Tenere. Synodus Carisiaca cap. 2 :
Episcopi quique in suis Parochiis, et Missi in illorum Missaticis, Comitesque [] in eorum Comitatibus, pariter Placita teneant.
Occurrit præterea in Capitularibus Caroli Calvi tit. 21. post cap. 5. in Epistola Episcoporum regni ad Ludovicum cap. 12. apud Lanfrancum Epist. 39. etc. Hinc formula etiam hodie recepta : Tenir les plaits.
Placita Custodire. Capitul. 3. ann. 789. cap. 1 :
Comites... in venationem non vadant illo die quando Placitum debent custodire, nec ad pastum.
Vide infra.
Placita vero tenebantur in locis apertis, publicis, sub dio. Simeon Dunelmensis ann. 1070 :
Verum cum illis Episcopus sub divo placitare noluit.
Jus feudale Saxonum cap. 32. § 19 :
In curia serata, vel sub tecto non licet domino feudali judicio præsidere.
Et cap. 39. § 1 :
Nullam curiam oportet illum (Regem) in literis assignare, quia ubi Rex judicat in aperto, ibi est curia sua.
Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 793. sqq.
In campo. Notitia judicati ann. 981. in Tabulario Casauriensi :
In territorio Marsicano, in ipso campo de Cedici, ubi erat ipsa casa Domini Ottonis ædificata, ubi residebat in placito Gisalbertus venerabilis Episcopus, et cum eo residebat Arnulfus Comes et Missus sacri Palatii, et cum eo Geboardus et Anfredus Missi sacri Palatii, et cum eis residebant Raynaldus Comes, etc.
Sententia ann. 1339. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 213 :
Acta fuerunt hæc in campis prope l'Alben juxta metam positam juxta viam publicam, etc.
Sub arboribus. Charta Bertoldi Leucorum Episcopi ann. 1005. apud Perardum :
Acta sunt hæc, quando fuit placitum de Abbatia Poloniacensi inter Domnum Bertoldum et Domnum Brunonem Episcopos, in Dodonis corte, juxta quercus, etc.
Tabularium S. Dionysii de Capella diœcesis Bituric. ch. 162 :
In Uriacensi curia, sub quadam ulmo, quæ est sita ante domum Radulphi de Porta.
In Charta ann. 1205. in Histor. Monmorenciaca pag. 75. mentio fit assemblationis, i. placiti, factæ ad ulmum di spinogilo, ubi sopita quædam discordia a judicibus vel arbitris. Charta Willelmi Ducis Aquitan. ann. 1137 :
Hoc donum feci apud Mausiacum in curia Ottonis sub umbraculo, etc.
MS. :
A l'issue del montier trouva Raimon son sire,
Ou il tenoit ses Plais sous l'ombre d'un olive.
In plateis. Tabularium Casauriense ann. 975 :
Notitia judicati, qualiter pro futuris temporibus memoria recordandum, i. in territorio Teatense, in ipso plano de Piscaria, justa via salaria, in platea, ubi residebant Domnus Otto et Ottone filio ejus insimul Comitibus, etc.
Tabularium Vindocmense ann. 1061. ch. 189 :
Facta est hæc emptio apud Lavarzinum in platea, ubi placita fieri solent.
Ante portas castrorum. Tabularium Vindocinense Thuani ch. 52 :
Perrexit illuc Prior noster, ivitque placitum in castro Raynaldi ante portam ipsius castri, quæ est a meridie, ubi interrogatus ille, quare saisisset plaxitium nostrum, respondit, etc.
Ante Ecclesias. Notitia judicati in Tabulario Casauriensi :
In ipso Castaldato de Colle majore, in ipsa villa, quæ nominatur Banio, ante Ecclesiam illam, quæ S. Joannes vocatur, ubi residebant in placito Sifredus Vicecomes, et Tresidius Castaldius, et Guarnerius judex, per singulorum hominum causas audiendum, vel justitiam faciendum, vel deliberandum[] intentionem, et residebant cum eis de bonis hominibus, hoc erant Adelbertus, etc.
Alia Notitia in eodem Tabulario : ...
In locum, qui nominatur Pecanie, juxta ipsam Ecclesiam S. Leopardi, ubi residebant in placito, Atto Comes, et Transmundus,... judices.
Alia apud Franciscum Mariam in Comitissa Mathildi lib. 3. pag. 28 :
In atrio ante Basilicam S. Joannis B. resideret in judicio, etc.
Adde Matth. Westmonaster. ann. 1051. et Gervasium Dorobernensem. pag. 1292. Vetantur autem fieri in ipsis Ecclesiis, vel in earum atriis, seu cœmeteriis, in Capit. 1. ann. 819. cap. 14. in Capit. Caroli M. lib. 4. cap. 28. lib. 5. cap. 91. 156. in Capit. Caroli Calvi tit. 39. cap. 12. tit. 11. cap. 7. tit. 38. cap. 7. tit. 45. cap. 12. in Concilio Arelat. VI. cap. 22. Mogunt. cap. 40. Turonensi III. can. 39. Suession. II. cap. 7. in Canonibus Isaaci Episcopi Lingon. lib. 3. in Decretal. Gregor. tit. 49. cap. 5. etc. in terris Ecclesiæ circumjacentibus vel cohærentibus, in Capitul. Caroli Magni ann. 801. cap. 31. in immunitatibus Ecclesiarum, inter Fragment. Capitul. Ludovici II. cap. 14.
Interdum tamen in ædibus ac locis opertis tenebantur placita, propter aeris incommoda, maxime Placita majora. Capitula Caroli Calvi tit. 39. cap. 12 :
Domus vero, sicut in Capitulis avi et patris nostri continetur, a Comite in loco, ubi mallum tenere debet, construatur, quatenus propter calorem solis et pluviam publica utilitas non remaneat. Minora vero placita Comes sive intra suam potestatem, vel ubi impetrare potuerit, excepto in Ecclesia et porticibus, atque atrio Ecclesiæ et mansione Presbyteri, habeat.
Synodus Romana ann. 904. cap. 11 :
Ut in domibus Ecclesiarum, neque Missus, neque Comes, vel judex quasi pro consuetudine, nec placitum, neque hospitium vendicent : sed in publicis vicis domos constituant, in quibus placitum teneant, et secundum antiquam consuetudinem hospitentur.
Adde Capitul. 1. ann. 809. cap. 25. Capitul. 2. ejusdem ann. cap. 13. Capitul. 1. ann. 819. cap. 14. lib. 3. Capitul. cap. 57. lib. 4. cap. 28. etc.
Placita jejuni judices tenere jubentur in Capitul. Caroli Mag. lib. 1. cap. 62. 60. lib. 3. cap. 38. in Legibus Longobard. lib. 2. tit. 52. § 4. 11. Carol. M. 42. 114. in Capitulo ad Legem Salicam cap. 1. § 15. in Capitul. 1. Caroli M. incerti ann. cap. 38. in Speculo Saxon. lib. 3. art. 69. § 1. etc. Theodulfus lib. 1. Carm. v. 400 :
Crapula vitetur semper, plus tempore eodem
  Quo pia justitiæ lora regenda manent,
Nam qui se nimiis epulis somnoque sepelit,
  Corporis atque animæ vim sibi demit hebes.
Cum venit ad causas nudatus acumine sensus,
  Marcidus et segnis, et sine mente sedet, etc.
Odo Cluniacens. lib. 1. de Vita S. Geraldi cap. 11 :
Jejunus ibat ad Placitum, ne mersa sobrietate, rationis judicio caruisset.
Placita diebus dominicis teneri prohibentur in Capit. Caroli Magni lib. 2. cap. 7. maxime ubi aliquis ad mortem vel ad pœnam tradendus, in lib. 5. Capitul. cap. 153. in Capit. Compendiensi ann. 868. A quarta feria ante initium Quadragesimæ, nec in ipsa quarta feria, usque post octavas Paschæ pariter vetantur, in Capitul. Caroli Calvi tit. 11. cap. 8.
Placitum Custodire dicebatur, qui in jus vocatus a judice, placito intererat per triduum, secundum Leges. Charta Clodovei III. Regis ann. 2. apud Mabillonium[]  :
Sed venientes ad eorum placitum ipsi agentes jam dicto Abbati Noviento, in ipso Palatio nostro, per triduos, per plures dies, ut lex habuit, Placitum custodissent.
Alia ejusdem Regis ann. 3 :
Postea memoratus Chrotcharius per triduum aut etiam amplius Placitum suum, ut lex habuit, custodissit, et ipso Amalberchto abjectissit, vel subsadissit, etc.
Eadem formula habetur apud Marculfum lib. 1. form. 37. in Formulis vett. cap. 38. et in Formulis secundum Legem Romanam cap. 33. Capitula Caroli C. tit. 21 :
Ut per omne regnum nostrum Episcopi et Missi nostri ac Comites in singulis parrochiis ac Comitatibus placita teneant, et illa placita omnis homo, qui Placitum custodire debet, et in illis Comitatibus commanet, sine exceptione et excusatione custodiat.
Adde lib. 4. Capitul. cap. 4. Ughellum tom. 4. pag. 632. 794. Contra placitum suum neglexisse, vel non adimplevisse, dicebatur, qui nulla missa excusatione ad condictam diem juri stare neglexerat, in iisdem form. 37. et 38. et in form. 33. inter Sirmondicas. Vide supra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Custodire, nude pro iis interesse. Capitul. excerpta ex Leg. Longobard. cap. 27 :
Et ad ingenuos homines nulla Placita faciant custodire postquam illa tria custodierint placita quæ instituta sunt ; nisi forte contingat ut aliquis aliquem accuset.
P. Carpentier, 1766.
Placitum Servare, Habere, tenere. Vide infra Servare placitum.
P. Carpentier, 1766.
Placitum Refutare, Litem intentatam dimittere. Charta Theob. comit. Bles. ann. 1156. ex Tabul. Capit. Carnot. :
Assistente ibi Roberto pontifice coram rege et multiplici baronia, protestatus sum me in terra de Bussiaco nichil juris habere, et ita placitum dimisi... Et ideo tam solempniter, post certissimam inquisitionem, Placitum refutavi, et jus suum episcopo et ecclesiæ dimisi.
Vide Refutare.
P. Carpentier, 1766.
Placitum Capitale. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 31 :
In summis et capitalibus Placitis unus Hundredus vel Comitatus judicetur a duobus, non unus duos judicet.
Charta Henrici II. Regis Angliæ in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 387 :
Et statuto die veniant in Curia S. Mariæ, et ibi habeant rectum de capitali Placito suo, et S. Maria habeat quicquid pertinet ad Curiam suam.
P. Carpentier, 1766.
Placitum, Conventus quivis, in quo res controversa discutitur et judicatur.
Placitum sive judiciale colloquium,
apud Arnolf. in Mirac. S. Emmer. tom. 6. Sept. pag. 510. col. 2. Vide supra Placitatio.
P. Carpentier, 1766.
Placitum in Amore, Quod coram arbitris habetur. Charta ann. circ. 1130. ex Chartul. Stirp. :
Tandem mandavit michi per Petrum nepotem meum... Placitum in amore ad octabas S. Michaelis, quod accepi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Centenarii, Cui præerat judex minor qui per centenas jus dicebat, quique non nisi de minoribus causis dijudicabat. Capitul. 3. cap. 4 :
Ut nullus homo in Placito Centenarii neque ad mortem, neque ad libertatem amittendam aut ad res reddendas, vel mancipia, judicetur.
Adde Capit. 5. ann. 819. cap. 14. Charta Conradi II. Imper. ann. 1146. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 799 :
Abbas Walciodorensis Theodericus... conquestus est de quibusdam malefactoribus, qui... legem Centenarii Placiti, hospitationes et violentas oppressiones inferebant.
Vide Centenarius. []
P. Carpentier, 1766.
Et ad quod homines seu vassalli omnes ejusdem centenæ convenire tenebantur ; Plet centain inter Redit. comit. Namurc. ann. 1289. ex Reg. Cam. Comput. Insul. sign. Le papier aux aysselles fol. 23. v°. :
Encor i a (à Spies) li cuens trois fiés l'an, à trois nautaus de l'an, trois plés, k'on apele Plés centains, c'est à chascun natal un plait, à queis plais to li homme et dou comte et de l'eveske doivent venir par le semonse do sergant le comte.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Christianitatis, in quo causæ ac quæstiones, quæ ad religionem pertinent, agitantur, cui Episcopus vel alius ejus nomine præest, idem quod infra Placitum Episcopi, Gall. Plait de Chrétienté. Charta Otakeri Ducis Styr. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 175 :
Capellas duas meæ ditionis quas a plebano jure absolutas, præter jus convocandi conventum in Placito Christianitatis, etc.
Vide Christianitas.
P. Carpentier, 1766.
Quod et Placetum synodale dicitur, Jus nempe synodum convocandi et synodalem censum exigendi. Vide Synodare et Synodus. Pactum inter Henr. Gradens. et Ulderic. Aquilej. Patriarch. ann. 1180. tom. 4. Cod. Ital. diplom. col. 1551 :
Tradimus vobis domino Henrico Gradensi patriarchæ... duas plebes... cum Placito christianitatis, quod est jus synodandi... Banna quæ de Placito christianitatis, vel alio placito spirituali provenire solent, etc.
Charta Gerardi Aquilej. patr. ann. 1122. inter Monum. ejusd. eccl. cap. 59. col. 558 :
Si quidem prædictæ ecclesiæ clerus vel populus, una cum cæteris meis fidelibus, me sæpissime et humillime rogavit, ut Placitum synodale cum integra justitia ad eamdem plebem pertinens, altari Beatæ Mariæ et S. Stephani perpetualiter traderem.
In foro ecclesiastico, Placet nuncupatur Charta, qua quis in jus vocatur. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 8 :
Pour certaines cemonses ou citations, appelées Placet en court d'église, que a fait aucunefoiz ledit Thirant, comme procureur en la court spirituele d'Arras, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Commune, Cui Missi regii una cum Comitibus intersunt jus dicturi, in lib. 3. Capitul. cap. 87. Communia placita interdum dicuntur quæ alibi Generalia. Vide supra.
Placita Coronæ dicta, in quibus de delictis judicatur, quorum cognitio ad solum Regem spectat, seu ejus Justitiarios, quos Justitiarios Coronæ, et Coronatores vocant Angli. Quæ quidem crimina quatuor esse dicuntur, murdrum, incendium, rapina sive roberia, et raptus mulierum, in Legibus Malcolmi II. Regis Scotiæ cap. 11. et in Statutis Alexandri Regis cap. 14. § 2. Horum, inquam, jurisdictio, escheta, et pœna pertinet ad solum Regem, non vero ad Barones, nec ad Curias burgorum, nec ad ullas Curias inferiores, neque etiam ad Curias Ecclesiasticorum : et si accidant, infra Vicecomitatum aliquem debent teneri etiam a justitiario ad caput 40. dierum. Vide Leges Burg. Scot. cap. 6. § 3. Quoniam Attachiam. cap. 76. Statuta Alexandri Reg. Scot. cap. 14. § 2. Statuta Willelmi cap. 2. § 4. Stanfordius lib. 1. de Placitis Coronæ cap. 1 :
Plees del Corone, sont les plees queux conteignent l'offense faits encounter la Corone et dignité le Roy.
Vide Leges Henrici I. Regis Angliæ cap. 2. Rogerum Hoveden. pag. 783. 786. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 660. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum de Nova Disseisina, Leguleis[] Anglis Assise of novel dissaisin, quo scilicet aliquis per curiæ judicium a possessione dejicitur. Matth. Paris ann. 1224 :
Justitiarii Regis, quos Itinerantes appellamus,... tenebant Placita Regis de nova disseisina.
Placitum Episcopi, Conventus ab Episcopo de rebus Ecclesiasticis indictus. Concilium Triburiense ann. 895. cap. 9 :
Cum autem Episcopus Ecclesiam a Domino Deo sibi commissam regens, Episcopatum circumeundo perrexerit, et placitum canonice constitutum decreverit, populumque sibi creditum illo invitaverit, atque Comes eadem die sciens placitum ab Episcopo condictum, vel nesciens, placitum cum populo condixerit, et per bannum illuc venire præceperit : placitum Comitis omnes postponant et Comes ipse. Denique populus post Episcopum festive pergant, scientes, se non illic contentiosa contentione decertare, sed pro fide Catholica invigilare ; non cumulum pecuniarum, sed lucrum congregare animarum.
Concilium Rom. ann. 904. cap. 12 :
Habeant igitur Episcopi singularum urbium in sua diœcesi liberam potestatem, adulteria et scelera inquirere, ulcisci et judicare, secundum quod Canones censuerunt, absque impedimento alicujus. Et cum opus fuerit ad comprimendos rebelles, et contemptores, publicum Placitum convocent, non ad præjudicandum, sed potius ad ea, quæ Deo placita sunt, et saluti animarum conveniunt, prosequendum.
Adde Capitul. Caroli Calvi tit. 27. cap. 7.
Placitum Exercitale, Conventus, seu Statutum Principum super re exercitali, hostili. Capitul. 1. ann. 802. cap. 40 :
Si de mundeburde sanctarum Ecclesiarum, vel etiam viduarum, et orphanorum, seu minimum potentium, atque rapina, nec non de exercitali Placito instituto, et super ipsis causis, etc.
Capit. 2. ejusdem anni cap. 20 :
De banno Domni Imperat. Karoli, quod per semetipsum consuetus est bannire, id est de mundeburdo Ecclesiarum,... atque de rapto, et de exercitali Placito, ut hi, qui ita irruperint, bannum dominicum omnimodis componant.
Adde Capit. 7. ann. 803. cap. 1.
Placitum Fractum dicitur, cujus dies condictus præteriit, in Legibus Henrici I. cap. 59.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Fundi, JC. nostris jus cognoscendi de re fundali, quod domino fundi competit, a quo ad altum justitiarium potest appellari.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1249. ex Cam. Chartoph. Atrebat. :
Hoc salvo comiti Pontivensi, quod habet ibi Placitum fundi, ubi habet feodum vel dominium.
P. Carpentier, 1766.
Placitum Generale, idem quod supra Foagium, i. sic dictum, quod ab omnibus focum habentibus exigatur. Libert. castri Theodor. ann. 1301. in Reg. 38. Chartoph. reg. ch. 77 :
Concedimus quod omnes domus castri Theodorici, a quibus gentes nostræ levabant Placita generalia, quæ sunt pro quolibet foco domus ad festagium, duos solidos ; et pro quolibet foco domus ad appentitium, xij. denarios, sint liberæ a prædictis.
Placitum Generale. Vide supra ex Hugone Flaviniacensi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Gladii, Idem quod Placitum spatæ. Charta Johannæ filiæ Philippi Comit. Bolon. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 101 :
Do, lego et concedo carissimæ matri meæ M. Comitissæ Boloniæ totum et integrum Placitum gladii quod habebam jure hæreditario in tota terra Insulæ bonæ et etiam in Kaleto.
[]
L. Henschel, 1840–1850.
Placitum Judicare, in Charta Walt. de Amersleben ann. 1205. apud Leuckfeld. Histor. Walkenried. pag. 423.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Legale, in Capitul. Caroli Calvi tit. 34. cap. 2 :
Ut secundum legem quæ ibi male facta habent emendent, aut solvant secundum legale Placitum, aut per indulgentiam sibi impetrent perdonari.
Placitum Lethiferum, ubi de rebus criminalibus cognoscebatur, quod placitum criminale dicitur in Regiam Majestatem lib. 1. cap. 1. Matthæus Paris ann. 1075 :
Episcopum crudeliter peremerunt, et centum homines cum eo, juxta flumen Tyne, ubi Placita lethifera ab Episcopo tenebantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Manusmortuæ, Redemtio quæ debetur domino post mortem vassalli. Vide in Manus et infra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placita Minora dicuntur Placita Comitum, in Capitul. 1. ann. 819. cap. 14. et in Capitul. Caroli Calvi tit. 45. cap. 12.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Missum, De quo utraque pars convenit. Notitia ann. 972. apud Muratorium delle Antic. Estensi pag. 150 :
Et ipse dedit mihi wadia de placito, unde hodie est inter nos constitutum et unitum Placitum Missum, ut ipsam probationem, etc.
Placitum Nominatum, quod indicitur a judice reo, vel accusato, de crimine, aut quavis alia re responsuro, cujus dies definitus est, in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 20. 46. 50.
Placitum Innominatum, non indictum, aut cujus dies definitus non est, in iisdem Legibus cap. 46.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Plassagiorum. Vide infra et Plassagium.
P. Carpentier, 1766.
Placitum Planum, Sine juris formula, sine strepitu et figura judicii, ut aiebant. Charta commun. Clarimont. ann. 1248. tom. 5. Ordinat. Reg. Franc. pag. 600. art. 5 :
Burgensibus de plano Placito coram villico et scabinis suis discutietur inter ipsos.
L. Henschel, 1840–1850.
Placitum Populi, in Charta ann. 1147. Frider. Archiep. Magdeburg. apud Lunig. Spicil. Eccles. Pars. I. Contin. Append. pag. 34.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Publicum, Solemne, in Capitul. 1. Caroli Mag. ann. 813. cap. 22. et lib. 2. Capitul. cap. 32.
Pulchrum Placitum, Anglis, Beaupleades. Statutum Marlebrigense sub Henrico III. :
Provisum est etiam, quod nec in itinere justitiariorum, nec in Comitatu, in Hundredis, nec in Curia Baronum de cætero capientur fines ab aliquibus pro pulchre Placitando, neque pro eo, quod non occasionentur.
Adde Statutum 1. Westmonast. cap. 8.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitus Sacialis, f. pro Sationalis, qui scilicet tempore Sationis tenebatur. Charta ann. 879. in Append. ad Marcam Hispan. col. 806 :
Præsentes eramus in dicta valle Confluentana, in locum Exalata, ante domum S. Andreæ Apostoli Christi, et in Placitos Saciales, ubi vidimus et audivimus ipsas scripturas legentes et relegentes.
Placitum Spatæ, seu ensis, Merum imperium, justitia major, Haute justice, quæ jus gladii habet. Charta Philippi Comitis Bononiæ ann. 1223 :
Et in prædictis istis locis... habebimus magnam justitiam, quæ vocatur Placitum ensis.
Charta Philippi Regis ann. 1296 :
Concedimus eidem (Episcopo Ebroicensi) et successoribus suis Episcopis Ebroicensibus in terra sua et Ecclesiæ Ebroicensis... totam altam justitiam, quæ vocatur in Normannia Placitum spathæ.
Alia Joannis [] Regis Angl. ann. 1205. pro Episcopo Lexoviensi, in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano fol. 132. et apud Guill. Prynneum in Libertatib. Eccles. Angl. tom. 3. pag. 2. Hæc Joannis regis charta script. ann. 1199. die 4. sept. exstat apud Marten. Ampl. Collect. tom. 1. pag. 1022. itemque alia ann. 1205. in qua § 5. de placito spatæ apud Lexovium agitur ibidem pag. 1060. B. et alibi. :
Nos tantummodo tria Placita, quæ de spata vocantur, in illa civitate Lexoviensi et banleuca habere, videlicet de submonitione exercitus nostri, et de via Curiæ nostræ, et de moneta, etc.
Aresta ann. 1258. in 1. Regesto Parlamenti Paris. fol. 12 :
Placitum ensis, Placitum mortis, mutilationis membrorum, mulieris difforciatæ, et novæ dissaisinæ.
Ibidem fol. 18. sub ann. 1259 :
Placitum ensis, seu alta justitia.
Charta Communiæ Rotomagensis ann. 1207 :
Recordationem quoque tenebunt de iis, quæ facta fuerint inter eos, salvo nobis Placito ensis.
Occurrit ibi semel ac iterum. Vide Historiam Castilionensem in Probat. pag. 70. Chartas Normannicas post Ordericum Vitalem pag. 1060. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Spadæ, Eadem notione. Charta Radulphi Abb. Fiscamn. ann. 1211. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 263 :
Philippus Dei gratia illustris Rex Franciæ... nobis et ecclesiæ nostræ in perpetuum concedit Placitum spadæ totius terræ nostræ.
Charta ann. 1235. apud Lobinell. tom. 2. Histor. Britan. pag. 384 :
Quod Barones... habebant Placitum spadæ. Plet de l'espée,
in Charta ann. 1309. ex Bibl. reg. Strictiori tamen significatu accipienda hæc eadem vox videtur in Litteris Philippi III. Reg. Franc. ann. 1278. tom. 1. Ordinat. pag. 306. ibi enim Philippus concedit Communiæ Rotomagensi jurisdictionem de Placitis spadæ, sed
retenta sibi justitia mortis, mehagnii et vadiorum belli
 ; unde cum D. de Lauriere lubens crediderim Placitum spadæ hic intelligendum jus cognoscendi de duello.
P. Carpentier, 1766.
Placitum Synodale. Vide supra Placitum Christianitatis.
Placitum Vicedominarium, in Chronico Hugonis Flaviniacensis pag. 132. quod ab Ecclesiæ Vicedomino tenetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum Vigiriale, in Charta Johannis Ducis Cabilon. ann. 1232. apud Chifflet. in Beatrice Comit. Cabilon. pag. 48 :
Quitavit... quicquid habebat idem Dux (Hugo) in charreria Cabilonensi : et vinum quod tannatores debent annuatim censuale : et Placitum vigiriale, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Placitum Vulgare, in Charta Henric. de Schwartzburg. ann. 1253. legi scribit Haltaus. Glossar. German. col. 1165. voce Land-gerichte.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placita Majorare, Minorare. Vide Majorare 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Placitum Mannire, Vocare in jus, in Capitul. Caroli M. ann. 797. cap. 5. Vide Mannire. In Placitum trahere, in Charta ann. 1296. apud Kennett. Antiq. Ambrosd. pag. 328.
Placitum, Lis intentata. Pactum inter Venetos et Principes Regni Hierosol. ann. 1123. apud Will. Tyrium lib. 12. cap. 25 :
Si vero aliquod Placitum, vel alicujus negocii litigationem Veneticus erga Veneticum habuerit, in Curia Veneticorum diffiniatur.
Litteræ Gualteri Episcopi Laudunensis ann. 1164. apud Mabillon. Diplom. pag. 267 :
Si in eadem villa Placitum oriatur, in quo gagia dentur ; Placitum illud, etc.
Charta ann. 1275. apud Kennett. Antiq. Ambrosd. [] pag. 285 :
Placitum motum fuit inter dictos religiosos, etc.
P. Carpentier, 1766.
Charta Will. Lingon. episc. ann. 1209. in Chartul. Campan. fol. 201. v°. col. 1 :
Usus et consuetudo talis est in regno Franciæ, et justum est, quod nullus respondere deberet infra vicesimum primum annum ætatis suæ de aliquo, quod pater ejus teneret sine Placito, cum decessit.
Occurrit rursum in Ch. Alber. Rem. archiep. ann. 1210. ibid. fol. 111.
Placitus, pro Placitum. Lex Ripuar. tit. 30. § 2 :
Et sic denuo Placitus ei concedatur.
Tabularium Lascurrense apud Marcam lib. 4. Histor. Beneharn. cap. 8 :
Et misit missaticum Gassiarnaldum Vicecomitem Aquis, qui tenuisset Placitos ante se, sicut Comes debebat facere.
Tabular. S. Florentii :
Contigit ut Placitus fieret in confinio Andegavorum et Turonorum, in quo conventus factus tam Nobilium Francorum, quam et Britonum... anno iv. Hlotarii Regis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitus, Constitutus, definitus. Lex Ripuar. cap. 66. § 1 :
Si autem contentio orta fuerit quod sacramentum in die Placito non conjurasset, etc.
Placitum, Quod debetur domino pro redemptione, seu rachato feudi, in morte vel mutatione vassalli. Charta ann. 1240. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 124 :
Feudus baylliæ debet, sicut dictum est, hominium et jurare fidelitatem et centum solidos de Placito, tempore mutationis.
Litteræ Humberti II. ann. 1334. ibid. tom. 2. pag. 246 :
Mandamus quatenus Placita quæque debita propter obitum dom. et germani nostri Guigonis Dalphini Viennensis.... recuperare curetis.
Computus ann. 1333. pag. 272 :
Pecunia recepta de Placitis per mutationem novi domini in eo dicto anno, etc. summa ccxc. flor. Dalph.
Charta ann. 1406. ex Tabulario S. Cypriani Pictavensis :
Sine ullo Placito, sive deverio.
Alia ann. 1370 :
In feodum cum 12. denariis monetæ currentis de accaptamento seu Placito.
Tabularium Nantoliense in Pictonibus ann. 1399. :
Pro decimo denariorum achaptamenti, seu Placiti in mutatione Domini.
Vetus Consuetudo Pictavensis cap. 70 :
Le Seigneur, auquel est deu hommage plain, et fondé par la Coustume d'avoir pour chaque mutation Plet et cheval de service, par borderies et masure.
Adde recentiorem art. 31. et 169. Hinc Placitum manus mortuæ, (de quo in Manus Mortua) pro rachato, quod in morte vassalli exsolvitur. Quidam tamen existimant discrimen esse inter plait, et plait de Mortemain : ita ut prius dicatur de rachato in mutatione vassalli, alterum in morte vassalli. Ita Theveneus et Raguellus : at Gallandus ait, se observasse in veteribus tabulis idem unumque esse. In aliquot Chartis vernaculis Placitum hac notione per Plaisir redditur. Charta ann. 1459 :
Homage lige à 25. sols de devoir ou Plaisir.
Alia ann. 1460. in Tabul. Nantol. :
Sans aucun Plaisir ni achaptement.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Triplex ejusmodi placitum distinguit Salvaingus in Tractatu quem in hanc rem edidit ; conditionatum nempe, consuetum et arbitrarium, sive placitum, ut loquuntur, ad misericordiam, Plait à mercy. Distinctam hanc distributionem, et quid his verbis intelligendum, habes ex Inquisit. facta pro Dom. Dalphino tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 94 :
Item omnes tenentes in Oysentio per feudum, si Placitum non sit determinatum, debent Placitum ad misericordiam, ad mutationem tenementarii, et omnes tenentes per villanagium, si Placitum[] non est determinatum, debent Placitum ad duplicem censum, et admutationem tenementarii.
Ubi Placitum ad duplicem censum idem esse ac consuetum existimo ; et ita quidem judicatum est Aresto Parlamenti Gratianopolitani ann. 1652. quod vide apud Salvaingum de Usu feud. cap. 35. Quod vero Placitum vocant Delphinates, Recognitio dicitur in Provinciis Lugdunensi, Dombensi, etc. Vide in hac voce num. 4.
P. Carpentier, 1766.
Plaisir, eodem sensu, in Charta ann. 1406. ex Reg. feud. comitat. Pictav. in Cam. Comput. Paris. fol. 310. v° :
Belote de la Ligne tient.... à hommaige lige et à dix solz de Plaisir et dix solz de chamberlaige, etc.
Ibid. pluries Plaist.
Est etiam Placitum, exactio, vel præstatio quævis. Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 15 :
Salvo Placito meo, scilicet 7. solidos solvendo in Nativitate Domini de geria tantummodo.
Hinc Placitum plassagiorum, præstatio quæ pro stallis seu locis in foro tempore nundinarum exigitur. Vide Plassagium. Libertates villæ Perusiensis ann. 1260. apud Thomasserium pag. 98 :
De home, qui eraet à la Paerose, ne doit lever si sires ne los ne Plaet.
P. Carpentier, 1766.
Plait et Plet, eadem notione. Charta ann. 1311. in Reg. 47. Chartoph. reg. ch. 129 :
Derrechief lvj. deniers, que l'en dit les Plaiz de Noel et de Pasques, que plusieurs personnes doivent par an, pour raison de sept pieces de vignes.
Alia ann. 1328. in Reg. 65. ch. 164 :
Item à la Toussainz une coustume, que on appelle Plez et recez, quarente solz.
Reg. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1287. fol. 62. ubi de redditibus Branæ :
Item li Plet de la lecherie vaut par an xij. livres.
Illud scilicet, quod a meretricibus præstabatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum, Judicium, jurisdictio. Charta ann. 843. in Append. ad Marcam Hispan. col. 781 :
Contradicere non possum hodie nec in ullo Placito per quibus illi reprobi sint aut illorum testimonium invalidum esse debeat.
Tabular. Farfense apud Mabillon. tom. 4. annal. pag. 700 :
Ipso denique anno interfectus est Crescentius Comes, jussu Ottonis Imperatoris et Gregorii Papæ, ut audistis, qui nimis districte Placita infra Romam exercebant.
Placitum, Conventio, pactum. Isidorus lib. 4. Orig. cap. 24 :
Pactum dicitur inter partes ex pace conveniens scriptura, legibus, ac moribus comprobata : et dictum pactum, quasi ex pace factum... Placitum quoque similiter ab eo, quod placet. Alii dicunt Pactum esse, quod volens quis facit : Placitum vero quod quisquam nolens compellitur : veluti quando quisquam paratus sit in judicio ad respondendum, quod nemo dicere potest pactum, sed Placitum.
Gregorius Turonensis lib. 6. cap. 34 :
Legati iterum ab Hispania venerunt, deferentes munera, et Placitum accipientes cum Chilperico Rege, ut filiam suam, secundum convenientiam anteriorem, filio Regis Leuvichildi tradere deberet in matrimonium. Denique dato Placito, et omnibus pertractatis, Legatus ille reversus est.
Lib. 7. cap. 6 :
Deprecor, ut Placita, quæ inter nos post patris mei obitum sunt innexa, custodiantur.
Fœdus Regum, apud Nithardum lib. 3 :
Et ab Ludher nul Plaid nunquam prindrai, qui meon vol cist meon fradre Karle in damno sit.
Ubi plaid, pactum significat, non vero rixam, ut Bodinus lib. 5. de Rep. cap. 6. Falcetus, et alii verterunt. Hæc enim sonant :
Et cum Lothario nullum pactum inibo, quod quantum [] sciam, meo fratri Karolo damno futurum sit.
Charta ann. 1276. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 286 :
Unde Placitum conventionis sumptum fuit inter eos in eadem curia ; scilicet quod, etc.
Eadem habentur in Charta ann. 1292. ibid. pag. 321. Placitum ecclesiasticum, eadem notione, in vet. Charta Ravennensi apud Mabillon. Diplom. pag. 457. Tabular. Vosiense fol. 17 :
Quod si fevales mei de hac terra S. Petro dare voluerint, Placitum vel donum quod ipsi fecerint, et ego concedo permanendum et tenendum.
Ita Placitum usurpatur in Concilio Emeritensi cap. 4. Tolet. XI. cap. 10. in Legibus Wisigoth. lib. 2. tit. 5. § 5. 7. 8. 9. lib. 3. tit. 4. § 2. lib. 5. tit. 7. § 9. lib. 10. tit. 1. § 11. 12. in Lege Bajwar. tit. 15. cap. 13. in Capitulis Caroli Calvi tit. 7. et alibi non semel, apud Joannem VIII. PP. Epist. 36. Flodoardum ann. 953. Erchembertum in Histor. Longob. cap. 32. Reginon. ann. 743. Goffridum Vindoc. lib. 3. Epist. 36. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum, Donatio. Tabul. Vosiense fol. 66 :
Notum esse volumus quoniam Bonius de Vosias.... dedit Deo et B. Petro Apostolo Vosiensi medietatem mansi Albou.... Uxor ejus et filii Helias, etc. concesserunt hoc placitum quod pater suus et mater et fratres fecerant.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum dicitur Charta conventionis vel donationis. Idem Tabular. fol. 8 :
Auditores hujus rei fuerunt Ademarus presbiter, qui propter hoc eis Placitum fecit,
id est, Chartam hanc scripsit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum, Terminus legitimus communi partium consensu, vel judicis sententia constitutus, unde placitum dictus. Lex Salica edit. Baluz. tit. 42. cap. 10 :
Et sic iterum ad alias septem noctes Placitum tribuat, id est, ut quatuordecim noctes a prima admonitione compleantur.
Adde tit. 47. cap. 2. Placitus, eadem notione, in Leg. Ripuar. cap. 30. § 2. et in Lege Bajwar. tit. 15. cap. 10.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum, Decretum, statutum. Formulæ antiq. promot. Episcop. apud Baluz. tom. 2. Capitul. col. 614 :
Tunc relecta sunt ei Placita quæ Episcopus jam ordinatus ab ordinatoribus et electoribus suis suscipere debet ; ubi continetur qualiter vivere, docere, et subditos suos regere debet secundum sacros Canones.
Form. 14 :
Sed et observationes ac regularia mandata sacrosanctorumque Conciliorum Placita, etc.
Occurrit rursum in form. 18.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum, Jussus, voluntas, sensus. Capitul. de Villis Caroli Magni cap. 16 :
Volumus ut quicquid nos aut Regina unicuique judici ordinaverimus, aut ministeriales nostri Sinescalcus et Butticularius de verbo nostro aut Reginæ ipsis judicibus ordinaverint, ad eorumdem Placitum, sicut eis institutum fuerit, impletum habeant.
Capitul. lib. 7. cap. 379 :
Non secundum Placitum hominis, sed secundum Dei voluntatem. Nec in hac parte voluntas aut gratia hominis sectanda est, sed voluntas Dei in omnibus exquirenda.
Eadem notione Plait apud vet. Poetam MS. :
Droit à l'ostel Guillaume vait,
Ou il avoit basti son Plait.
Ita Plaisir usurpat MS. :
Messager doit tout son Plaisir
Dire, sans le seigneur laidir.
[] MS. :
Car il convient, soit mal, soit bien,
Qu'il face votre Plaisir.
P. Carpentier, 1766.
Hinc ad Placitum alicujus continere. Charta ann. circ. 1231. in Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol. 191. v°. col. 2 :
Homines vestri de S. Germano et de Valle recognoverunt coram nobis, priore vestro præsente se vobis debere talliam ad voluntatem vestram, et quod ipsi ad vestrum Placitum amodo continebunt.
P. Carpentier, 1766.
Placitum, Colloquium, congregatio monachorum. Vita S. Berth. tom. 6. Jul. pag. 480. col. 1 :
Nunquam in illius ore aliquid.... nisi pax, nisi Christus, nisi misericordia erat ; ita ut in Placitis sedens, sacras aliquas recitationes, præsentibus causis idoneas, simplici ore ediceret.
P. Carpentier, 1766.
Placitum, Oblectamentum. Charta ann. 1438. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 261. col. 1 :
Plerumque, tam ipsæ moniales quam cives, manentes et habitantes civitatis Nemausi, ad umbras ipsarum salicum acciperent Placitum et ebatum.
Vide in Placitare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitum, pro Palatium, et vicissim, sæpissime legi in veteribus libris monet Baluz. in Notis ad Capitul. col. 1077. ubi exempla nonnulla refert, quæ videsis. Placitum, apud Papiam pro Plocium. Vide Plotei.
Plaitum, pro Placitum. Vetus Placitum in Chronico S. Vincentii de Vulturno lib. 2 :
Et dum nos per plures dies ibidem in Plaito resedissemus.
Habetur ibi pluries pag. 690.
Plaitare, Placitum, seu pactum inire. Joannes VIII. PP. Epist. 69 :
Quia utrique Abbates.... non in decem millium tantum mancusorum, sed in duodecim millium Plaitasse... astruunt.
Supra pactum facere dixit. Adde Epist. 74. Vide Octavium Ferrarium in Piatire.
Placitare, Litigare, lite contendere. Capitula Caroli Calvi tit. 43. cap. 10 :
Si aliquis ex fidelibus nostris.... sæculo renuntiare voluerit, et filium, vel talem propinquum, habuerit, qui reipublicæ prodesse valeat, suos honores, prout melius voluerit, ei valeat Placitare.
Ubi Placitare, non litigare, sed aliquid ex pacto concedere sonat. Vide infra. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 59 :
Si dominus Placitat contra suum hominem de proprio placito suo, etc.
Tabularium Vindocinense Thuani Ch. 177 :
Omniaque supradicta calumniavit, et in Comitis Vindocinensis Curia omni generositate procerum Vindocinensium ibi circumastante, atque audiente, cum eis Placitavit.
Goffridus Vindoc. lib. 2. Epist. 24 :
Mihi vestra bonitate mandastis, quod inter me et illam aut Placitandi, aut concordiam faciendi respectum usque ad festivitatem S. Beati accepistis.
Littleton. sect. 534 :
Et saches, mon fils, que est un de pluis honorables, laudables et profitables choses en nostre ley, de aver le science de bien Pleder en actions reals et personals, et pur ceo jeo toi counsaile especialement, de mitter ton courage et cure de ceo apprender.
Wilh. Wyrcester Annal. Rer. Angl. ann. 1363. in Lib. nigro Scaccarii pag. 433 :
Hoc anno statutum est in Parlamento, quod homines juris regni de cetero Placitarent in lingua materna.
P. Carpentier, 1766.
Plaidoier, eodem sensu, in Lit. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 516 :
Comme.... l'archevesque de Tours maintiengne.... que lui et ses prédécesseurs.... aient accoustumé à ressortir et Plaidoier en notre court de Parlement, [] etc.
Quæ vox, ut et Pleidoier, nostris etiam Jurgari, rixari sonat. Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 152. Chartoph. reg. ch. 173 :
Lequel varlet commença à rioter et Plaidoier avec Jehan Guiot, et desmentirent l'un l'autre.
Aliæ ann. 1373. in Reg. 105. ch. 154 :
Le mary de ladite Emelot, qui estoit en sa maison, yssi et prist à Pleidoier et maudire ledit prisonnier.
Unde Plaidoieur, Jurgiosus, rixosus, in aliis Lit. ann. 1409. ex Reg. 164. ch. 11 :
Lequel prestre, qui estoit rioteux et Plaidoieur, etc. Plaider
vero, pro Jocari, cavillari, vulgo Badiner, plaisanter. Lit. remiss. ann. 1392. in Reg. 143. ch. 308 :
Le suppliant se appoya à l'uis d'un mercier voisin de son père, à la femme duquel mercier et à son varlet il Plaidoit et s'esbatoit.
Aliæ ann. 1454. in Reg. 184. ch. 463 :
Ainsi que les supplians passoient leur chemin, ilz trouverent Jaques le Leu, qui estoit fort chargié de vin, et qui plaidoit à aucunes personnes, qui estoient contre ung estal audevant d'une maison. Plaidier,
eodem intellectu, tom. 1. Fabul. pag. 159 :
Car il avoit trové amie
Si bele c'on pot souhaidier ;
N'avoit cure d'aillors Plaidier,
Fors qu'avoec lui manoir et estre.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitare Per Brevem, id est, Scripto seu citatione causam breviter continente, aliquem in jus vocare, atque litigare. Tabular. B. M. de Bononuntio Rotomag. :
Dicit quod vidit in dicta curia plures personas per brevem Placitare.
Vide Brevis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitare, Placitis præsidere, Tenir les plaits. Capitul. Caroli Magni ann. 807. cap. 4 :
Ad exemplum quod nos cum illis (Comitibus) Placitare solemus, sic et illi cum suis subjectis Placitent.
Charta ann. 1114 :
Debetis vos aut vestri homines ..... Placitare ipsum placitum cum illo bajulo per vos et per nos, et si vos aut vestri homines non potueritis ibi esse, accipiat noster bajulus ipsam fiduciam per vos et per nos, et Placitet ipsum placitum nobiscum aut cum nostris hominibus.
Caffari Annal. Genuens. ad annum 1156. apud Murator. tom. 6. col. 259 :
In 14. consulatu unius anni fuerunt Consules de Communi tres,... et de placitis sex, de quibus tres Consules Placitabant in quatuor compagniis, etc.
Adde Chartam Ludovici I. ann. 852. tom. 5. Gall. Christ. inter Instr. col. 509. Histor. Lotharing. tom. 2. col. 318. Miræum tom. 1. pag. 105. col. 1.
P. Carpentier, 1766.
Plaider, eadem acceptione, in Stat. ann. 1355. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 510. art. 7 :
Quant li maires Plaide, et il commande que on se traiz, etc.
Hinc Plaidéeur, qui judex in placitis sedet, in Ch. ann. 1315. ex Chartul. Pontin. pag. 234 :
Dans Jehan de Brene Plaidéeur de Pontigny..... seoit comme juges et tenoit ses plaiz et exercoit jurisdiction.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitare, Ad placitum vocare, submonere. Lex Ripuar. cap. 67. § 3 :
Quod si sacramentum ille qui prosequitur non pronuntiaverit, ipse qui Placitavit ante annum revolutum vel septem noctes sacramentum suum coram testibus offerat.
Placitare, Convenire, pacisci, in Chartis Olai Roschildensis Episc. ann. 1318. et Magni Reg. Daniæ ann. 1343. apud Pontanum lib. 7. et 8. Rer. Danic. Statuta Humberti Bellijoci Dom. ann. 1233. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 184 :
Pro modo verberaturæ debet verberato per manus burgensium verberis injuria Placitari.
[] Charta Casimiri Reg. Polon. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 513 :
Concedentes eisdem procuratoribus nostris plenam.... potestatem.... cum prædicto fratre nostro carissimo D. Carolo Romanorum et Boemiæ Rege illustrissimo tractandi, Placitandi et procurandi.
Ado Viennensis ann. 743 :
Cepitque castrum, quod dicitur Hocfeoburg, et Theotecnum Saxonem Placitando sibi conquisivit.
Ericus Upsaliensis lib. 3. Hist. Suecicæ pag. 66 :
Taliter Placitatum est fide media et condictum, etc.
Pag. 85 :
Placitatum extitit in hunc modum, etc.
Ita lib. 5. pag. 108. et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Placitare, Aliquid ex placito seu pacto concedere. Lex Alaman. cap. 55 :
Si quis liber mortuus fuerit, et reliquerit uxorem sine filiis aut filiabus,... sequatur eam dotis legitima, et quicquid parentes ejus legitime Placitaverint.
Adde Capitul. 4. Ludovici Pii cap. 4. Tradit. 70. S. Galli :
Post ejus presbyteri obitum, nepta illius eandem traditionem possideat. Et si nepta illam traditionem sibi Placitatam dimittere voluerit, tunc locum et præbendam habeat quasi unus monachus, et traditionem præfatam sibique Placitatam nobis dimittat. Plaider,
pro Jouer, amuser, ludificari, usurpat MS. :
Vés de quel truffle il nous Plaide.
P. Carpentier, 1766.
Placitare Hominium, Illud in judicio discutere. Charta Rich. I. reg. Angl. ann. 1196. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonst. col. 33 :
Concessimus etiam eis, ne aliquis officialium nostrorum præsumat hominia eorum Placitare, sine aperta rationabilique causa de illo distringat.
Explacitare Se, Ex placito se tollere, Se tirer hors de procez. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 5 :
Alius dies ponatur ei, et tunc Explacitet se, vel emendet, nisi competens soinus intercedat.
Willelmus Malmelsb. lib. 2. de Gestis Angl. cap. 13 :
Ut magnates illius castelli blande in curia Regis de seditione convenirentur, si se possent Explacitare, illæsi abirent.
Subplacitare, Ad placitum, in jus vocare, citare, admallare. Regula S. Fructuosi cap. 10 :
Tertio qualiter quotidie vivere debeant, ibi disponant, et tanquam a sajonibus comprehensi, ad cellas revertantur Subplacitati.
Implacitare, In placitum, et in jus vocare. In placitum ponere, in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 828. Nostris, Mettre en procez. Leges Henrici I. Regis Angl. :
Si de nominatis placitis Implacitatus non erat.
Occurrit præterea cap. 41. 43. 47. 61. Eadmerus lib. 2. Novor. pag. 38 :
His pro licentia dictis, statim omnis commentatio Implacitandi Anselmum compressa, omissa est.
Ordericus Vital. lib. 11. pag. 804 :
Nec simul, sed separatim variisque temporibus, et multimodis violatæ fidei reatibus Implacitavit.
Leges Guillelmi Nothi vernaculæ cap. 39 :
Dous sunt perceners d'un crichet, e est l'un Emplaidé sans l'altre, e per sa folie si pert, etc.
Adde cap. 38. etc. Maria Francicas in Proverbiis Æsopicis MSS. :
Or conte d'un chien veneour,
De male guise menteour,
Qui une brebis Emplaida.
Adde Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 74. Hemereum in Augusta Viromand. pag. 121. Chartam Communiæ S. Quintini ann. 1195. initio, etc. præterea Leges Alfonsinas parte 2. tit. 7 : De los Emplazamientos. []
Implacitata Causa, non definita in placito, cause qui n'a pas été plaidée. Hincmarus Laudunensis Episcopus :
Eorum causa usque ad alium tractatum, certis causis intervenientibus non diffinita, sed Implacitata remansit.
Placitamentum, Consensus domini, seu præstatio pro eodem consensu, ut est laudimium. Tabularium Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo fol. 50 :
In quibus aquis accipio de Placitamento in unumquodque molendinum, quando ædificatur.
Occurrit præterea in veteri Charta apud Columbum in Episcopis Valentin.
Placitatorium,
Locus, ubi fit placitum, litigatio, controversia.
Joan. de Janua.
P. Carpentier, 1766.
Placitorium, Aula, locus ubi placita aguntur. Charta ann. 1319. in Reg. A. Chartoph. reg. ch. 18 :
Necnon et Placitorium altum prædictæ curiæ Parisiensis, cum suis ad hoc pertinentiis, ad tenendum in Placitorio seu curia prædictis placita, ut est inibi fieri consuetum, de speciali gratia concessit
(Philippus rex.) Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Noster ad ann. 1328. fol. 411. r° :
Custos Placitorii castelleti, per diem viij. den.
Comput. fabr. S. Petri Insul. ann. 1473. ex Tabul. ejusd. eccl. :
Item.... pro tribus hostiis, uno scilicet in processionibus in ingressu Placitorii baillivi, etc. Plaidoir,
eadem significatione, in Lit. remiss. ann. 1375. ex Reg. 108. ch. 161 :
Lesquelx maieur et eschevins estoient enfermez en leur Plaidoir, etc.
Aliæ ann. 1396. in Reg. 149. ch. 274 :
Le suppliant et un sien vallet avec lui, alans paisiblement leur chemin en la ville de Bruges, devers le Plaidoir, que ont et tiennent illecques ceulx du terroir du franc.
Vide Placitatorium suo loco.
Placitatio, Ipsa actio placitandi. Leges Kanuti Regis cap. 17 :
Ipsa vero die Dominica publica mercimonia vel Placitationum conventicula..... prohibemus.
Charta Quilenci Episc. Lingon. ann. 1135. tom. 4. Gall. Christ. inter Instr. col. 165 :
Et si quid a fratribus...... inventum seu receptum fuerit, liberum et absolutum absque omni Placitatione concedo.
Litteræ ann. 1356. tom. 3. Ordinat. pag. 117 :
Concessimus, quod nullum eorum extra villam Nivernensem pro Placitatione aut pro aliqua causa trahemus.
Item Garrulitas. Arnoldus Lubecensis lib. 3. cap. 5 :
Inter Missarum quoque solemnia non, ut quibusdam moris est, susurrationibus aut Placitationibus intendebat, etc.
Vox nostris, maxime Belgis, sat in usu.
P. Carpentier, 1766.
Placitatio, Colloquium, Gall. Pourparler. Chron. Noriberg. apud Oefelium tom. 1. Script. rer. Boicar. pag. 325. col. 2 :
Rex Wenceslaus et Electores venerunt ad civitatem Egram... feria quarta post Pascha ad dietam.... Ibi multæ Placitationes habitæ sunt.