![[]](img/image.png)
MALEFACTUM, Corvata, operæ quas subditi ac rustici dominis suis præstare tenentur,
Gallice Corvée. Haud scio an
bene ; ibi enim de placitis agi videtur ; atque adeo idem forte est quod Mallum.
Vide in hac voce. Charta ann. 1235. ex Archivis S. Victoris Massil. :
Item dictus dominus Willelmus compellebat homines Ecclesiæ ire ad Malefacta vicinorum suorum, et firmare et litigare in manu sua pro causis civilibus.