« Manaria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 206b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANARIA
MANARIA, Batillum, falcula, Gallis Faucille, serpette, Italis Manarino, quod
ad manum facilis sic dicta. Capit. Caroli II. Regis Siciliæ Rubr. de Armis acutis :
Qui cum roncha ferrea, accetta, Manaria, cultello quocumque quemquam percusserit, etc.Glossæ Andreæ de Ysernia in alium locum eorumd. Capitul. :
Et ita de portatione roncæ vel Manariæ non tenetur pœna portationis armorum, quia facta est ad incidendum sepes et alia.Chron. Parmense ad ann. 1232. apud Murator. tom. 9. col. 706 :
Et eo anno fuit factus murus in glarea Communis in ripa Parmæ a sero de subtus a ponte lapidum, cujus memoria in quodam lapide marmoreo sculpta fuit cum Manaria.Inter militum arma recensetur ibid. col. 797 :
Et tunc per milites et alios, qui ibi erant pro Ecclesia Romana, ter omni septimana guastum fiebat circumquaque Forlivium. Et erant ibi pro ipsa Ecclesia mille guastatores cum securibus et Manariis.Vide Manuaria.