« 1 manca » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 206c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANCA1
1. MANCA, pro Marca, seu certo auri et argenti pondere. Willelm. Malmesb. lib. 2. de
Gestis Angl. :
Ad omnes principales sedes librum hunc suo jussu conscriptum se velle transmittere, cum pugillari aureo, in quo esset Manca auri.Glossarium vetus Anglican. circa tempora Edw. III. exaratum,
Mancam sive mantam auri, triginta denariorumfuisse tradit. Lambardus mancusam et marcam, (quæ verba idem sonant cum manca) nummum argenteum 30. valentem denariis interpretatur. Verum jure in dubium vocat Somnerus, an Manca et Mancusa nummus aut percussa moneta fuerit, cum probabilius sit, fuisse auri aut argenti quid certo quodam pondere constans, qua notione marcam vulgo accipimus, cujus valor tam in auro quam argento crescit aut minuitur pro ratione valoris monetæ, qui ut plurimum pro nutu et libito Principum minuitur aut augetur. Atque inde fit, ut in Legibus Henrici I. cap. 69. manca sex solidis æstimetur, quinis nimirum denariis ad solidum : in Lege Adelstani Reg. cap. 6. 30. denariis ; mancusa vero apud Willelmum Thorn pag. 1776. in Variantibus Lect. pondus 2. solid. et 6. denar. dicatur. Occurrit in Legibus et Scriptoribus Anglicis passim. Vide Monastic. Anglic. tom. 2. pag. 266. et infra Mancusa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Somneri
sententiam firmare licet ex Testamento Byrhtrici apud Hickesium pag. 52. ubi armillæ aureæ
pondus ad 80. Mancas æstimatur : Primum naturali domino suo Regi armillam auream quæ habet 80. Mancas auri.Et infra :
Et dominæ suæ Reginæ armillam unam quæ habebat triginta Mancas auri... Præterea dedit eidem Ecclestæ.... unam torquem auream de quadraginta Mancis auri.
Manco. Liber mirabilis, seu Tabularium Abbat. Conchensis in Ruthenis ch. 19 :
Et in memoria census per singulos annos S. Petro Romæ Apostolo unum Manconem auri persolvant.Nisi legendum sit Mancosum, ut in Charta 207.