« »
 
[]« 1 manceps » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 207b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANCEPS1
1. MANCEPS, Satelles, lictor, vel qui satellitibus præest. Manceps, Sergent, in Glossar. Lat. Gall. Sangerm. S. Cyprianus Epist. 69 :
Latrones Mancipi, obsequio pleno humilitatis obtemperant.
Mox :
Præpositus illic agnoscitur et timetur.
Lucifer Calaritanus lib. 2. pro S. Athanas. pag. 89 :
Non esse Christianus, sed plane Manceps latronum cognosceris. Manceps carceris, et vinculorum janitor,
apud Prudentium libro Peristeph. S. Zeno in Serm. de S. Arcadio :
Hunc vero profitentem ad nefandam custodiam noxiæ mentis Mancipes rapuerunt.
Manceps Mutationum. Gloss. Gr. Lat. : Ἐπίσταθμος, ὁ τῆς ϰαταμονῆς ἡγούμενος, Stationarius, Manceps.
Mancipes cursus publici
, de quibus in Cod. Th. in leg. 15. 22. 35. 36. 42. etc. de Cursu publ. (8, 5.) Senator lib. 4. Epist. 47 :
Si quos autem intemperans culpa pertulerit, collectam quantitatem per vices agentes Mancipibus mutationum volumus applicari, ut cursualis tractus inde habeat remedium, unde hactenus sumpsit incommodum.
Manceps Thermarum, Salinarum, in Cod. Th.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mancipes, Publicani spontanei, inquit Gothofredus ad leg. 17. lib. 13. Cod. Theod. tit. 1. quibus cura ut distributionis, ita exactionis injungebatur, suo privato commodo.