« 2 manceps » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 207b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANCEPS2
2. MANCEPS, Pistor publicus. Μάγϰιψ, ὁ τεχνίτης τοῦ δημώδους
ἄρτου, in Glossis Basilic. Ita Mancipes usurpant leg. 1. et 2. Cod.
Theod. de Frumento urb. CP. (14, 16.) ut censet Cujacius. At Jacobus
Gothofredus non quosvis pistores ; sed eos, qui pistrinis publicis, atque adeo panum
civilium et militarium pistoribus præpositi erant, ex d. leg. 18. et ex Socrate lib. 5.
cap. 18. solos Mancipes appellatos contendit. Verum in d. leg. 18.
Mancipatus, non est præpositura pistrinorum ; sed panis excoctio, et obsequium
pistrini, ad quod tenebantur omnes, præter eos, qui ratione dignitatis a muneribus
sordidis immunes erant, ex leg. 15. eod. Cod. de Extraord. sive sordid. (11, 16.) Præterea
Græcos recentiores μάγϰιπα quemvis pistorem vocasse
constat. Vide Vitam S. Auxentii Archimandritæ cap. 8. et alios laudatos a Meursio. Hinc
μαγϰιπεῖον, apud Cedrenum pag. 324. in Basilicis, apud
Suidam, etc. et μαγϰίπιον, in Chronico Alexandrino pag.
786. pro pistrino. Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 2062 :
Ἀρτοπόλιον, τὸ μαγϰυπεῖον, ἐν ᾧ οἱ ἄρτοι γίνονται.Aliud Lexic. habet μαγϰύπιον. Vide Glossar. med. Græcit. col. 846. Anastasius Bibl. in Vita S. Joannis Eleemosynarii cap. 7. n. 36 :
Et animal portans siligines a Mancipio causa prandii ipsius.Vide Panetarius.