« »
 
MANDA 1, MANDA 2, MANDA 3.
[]« 1 manda » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 210a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDA1
1. MANDA, Deceptio, fraus. Gloss. Isid. ubi Grævius : Gebhardus legendum ait mandra, hanc puto ob causam, quod mandrator et hic et apud Papiam, et in MS. Gloss. exponatur cavillator. Ut ut sit eadem vox Manda occurrit in Charta x. seculi apud Stephanot. tom. 7. Fragm. Histor. MSS. pag. 361 :
In excamamentum propter ipsas res de Bajeriis coram testibus qui eos jurare fecerunt quod nec ipsi nec filii eorum Mandam nec commandam in præfatis rebus recepissent.
Vide Commanda 3. et Mandrator.
[]« 2 manda » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 210a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDA2
2. MANDA, vox Hispanica, Legatum, Gallic. Legs. Testam. Ramiri Sancii Reg. Navarr. apud Jos. Moret. Antiq. Navar. pag. 630 :
Super has vero Mandas instituo in bonis meis et pertinentibus meos legitimos et irrepudiabiles hæredes, videlicet Garciam primogenitum meum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Sed et pro Testamentum, quo ejusmodi donatio fit, occurrit in Testam. reginæ Mafaldæ ann. 1256. tom. 1. Probat. hist. geneal. domus reg. Portug. pag. 31 :
Ergo regina domna Mafalda... condo hoc testamentum meum sive Mandam.
Unde Mandare, pro legare, ibidem.
[]« 3 manda » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 210a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDA3
3. MANDA, Arca, in qua pecunia reponitur, a Gallico Mande, Cista, vulgo Panier. Consuet. MSS. monast. S. Crucis Burdegal. ante ann. 1305 :
Quælibet confratria habet unum comitem, unum burserium et unam Mandam.
Chartul. 21. Corb. fol. 348. v° :
Item pour le Mande de merlans, 1. den.
Occurrit præterea in Lit. ann. 1403. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 614.