« »
 
MANDAMENTUM 1, MANDAMENTUM 2, MANDAMENTUM 3.
[]« 1 mandamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 210b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDAMENTUM1
1. MANDAMENTUM, Mandatum, jussio. Charta ann. 1233. ex minori Chartul. S. Vict. Massil. pag. 142 :
Non credebant Priorem habere Mandamentum a domino Abbate S. Victoris.
Alia ann. 1164. tom. 8. Spicil. Acher. pag. 196 :
Quod si facere non possent, ad Mandamentum domni Abbatis et monachorum se placitarent.
Adde Acta SS. tom. 1. Martii pag. 412.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nostris Mant, eodem intellectu. MS :
Et chil li ont en convenant
Que il revenront à son Mant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mandamentum, Litteræ quibus Magistratus aliquid mandat. Charta Willelmi dom. Montispess. ann. 1103. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 727 :
Pertinent etiam ad Vicariam omnia Mandamenta et omnes vetationes propter placita ; præter illa Mandamenta et illas vetationes quæ dom. Montispessulani diceret vel mandaret per se vel per alium, etc.
[]« 2 mandamentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 210b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDAMENTUM2
2. MANDAMENTUM, Districtus, jurisdictio, territorium. Passim in tabulis Delphinatus, Provinciæ, etc. Charta Guidonis II. Comit. Forensis ann. 1195. tom. 4. Gall. Christ. inter Instrum. col. 25 :
Dedit etiam quidquid habebat in Mandamento Rupis scissæ, etc.
Alia ann. 1223. ibid. col. 27 :
Concessimus... castrum de Modanio et Mandamentum cum omnibus appenditiis et pertinentiis suis.
Vide Mandatio 1. Hinc Mandement pro locus, Gall. Endroit, terrein, usurpat MS. :
En la ville et en boiz, fist herbergier sa gent,
Li suen ostel fist prendre el plus haut Mandement.
Hoc est, in editiori loco.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1056. ex Tabul. S. Vict. Massil. :
In eodem manso habebam... justitiam et Mandamentum et albergarias. Mandé,
eodem sensu, in Lib. rub. fol. parvo domus publ. Abbavil. fol. 33. v°. ad ann. 1276 :
Cumme debas fut devant nous entre le visconte de S. Pierre d'une part et les boulenguiers manans el Mande S. Pierre d'autre ; liquex Mandes siet el markil pardevant le maison Aelis Galie.
[]« 3 mandamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 210b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDAMENTUM3
3. MANDAMENTUM, Mandatum, Pactum, conventio, judicatum. Charta ann. 1213. ex Schedis Præsid. de Mazaugues :
Et dicebant se prædictæ pœnæ [] non esse obnoxios, quia nunquam contra Mandamentum Roncelini venerant. Imo allegabant dominum Ildefonsum Comitem Provinciæ citra Mandatum illud venisse, et ideo dicebant pœnam esse commissam.