« Mandare aliquem » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 210c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDARE2
MANDARE Aliquem, apud Thom. Cantiprat. de Apib. Accersere, aut jubere accersiri aliquem. Phrasis
Gall. Mander quelqu'un. Interdum significare, renuntiare, ut apud Nithardum lib. 3.
Flodoardum, Matth. Paris, Hoved. et alios, Mander à quelqu'un. Capitul. Caroli C. tit. 20. § 1 :
Mandat vobis senior noster salutes. Mandat etiam vobis quia valde miratur quod placitum tale non custodistis sicut vos illi promisistis, et sicut ipse vobis Mandavit.Non semel ibid. occurrit. Hincmarus Opusculo 29 :
Excusionem impossibilitatis suæ illuc veniendi Mandavit.Leo Ost. lib. 2. cap. 29 :
Post menses aliquot Mandaverunt Pandulfo... ut veniret.Cap. 34 :
Angelum Episcopum cum aliquot fratribus ad eam solenniter dedicandam Mandavit.Adde cap. 60. 65. 69. 71.
Mandare, Submonere, citare. Pactus leg. Sal. edit.
Eccardi tit. 47 :
Et in ipso mallo scutum habere debet, et tres homines, vel caussas Mandare.Infra tit. 49. Demandare legitur eadem notione. Libertates villæ S. Germani in Foresio ann. 1249 :
Habens uxorem in puerperio jacentem non teneatur ire in mandum, nec excubias facere, nisi vellet... item concedimus, quod si Mandentur homines villæ, debent remanere quot sunt necessarii ad villam custodiendam.
Mandare, Imperare. Vetus Charta apud Hieron. Blancam in Commentario Rerum Aragon. pag.
715. 735 :
Regnante Comite Raymundo in civitate Cæsar-augusta, et Mandante eam civitatem per illius manus senior Lopiz.
Mandare, Mittere, ablegare. Fulgentius in Mythol. fab. 45 :
Postquam in Thraciam redit, Phylomelam Mandat ad Lynceum Regem.Annal. Genuens. ad ann. 1242. apud Murator. tom. 6. col. 499 :
Et cum festinantia ad exercitum Januensium(naves)Mandarentur.
Mandare, Nuntium perferre. Saxo Grammatic. lib. 5 :
Sclavorum Mandatur irruptio.Vide infra Mandatum 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mandare, Commendare, tradere, Gasp. Barthii Gloss. ex Baldrici Histor. Palæst. apud
Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 157.