« »
 
[]« Mandatagium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 210c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATAGIUM
MANDATAGIUM, Quod solvitur mandatariis, hoc est, iis qui ad furnum dominicum bannales mandant seu submonent de hora cocturæ : quæ submonitio Commande dicitur in Consuet. Bitur. apud Thaumass. pag. 192 :
Les fermiers d'iceluy (four) sont tenus... faire deux Commandes, l'une pour mettre le levain et l'autre pour pétrir.
Charta ann. [] 1326. in Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 420 :
Cum Mandatagia majora solito a mandatariis et furneriis exigantur, de quibus subditi curiæ regiæ querelam non audent deducere, cogitantes quod, tam in servientum salariis, quam scripturarum et aliis sequendo querelam hujusmodi, amplius eisdem decoustaret quam pastæ et panis deperditi, et plus debito aucti Mandatagii valor ascenderet, etc.
Alia pro habitat. Regalismont. ann. 1340. in Reg. 72. ch. 167 :
Pro pane coquendo, pro fornacita et Mandatagio, dabitur domino vicesimus quintus panis.
Vide mox Mandatarius 1.