« 1 mandatarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 211a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATARIUS1
1. MANDATARIUS, Mandaerius, Mandaers, Manderius, promiscue dicitur quidam Curiæ
Dalphinalis Minister, cujus officium idem atque Villici fuisse videtur : uterque
enim censibus aliisque Principis reditibus colligendis præerat. Charta anni 1220. tom. 1.
Hist. Dalphin. pag. 129 :
Interrogati cujus sunt villicationes ipsius loci et mandamenti, respondent quod.... Villici seu Manderii cupiunt...... denarios censuales, bladum, foyaces, pullos, etc.Alia vero quæ ad Mandatarii officium pertinent, hic subjiciemus ex Dissertatione quam de eo habuit eruditus Author Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 117. nihil quippe ea doctius pressiusve dici potest. Illud inter cetera præcipuum, quod ne aliquid de juribus intercideret curabat, atque invigilabat publicis reparandis. Charta ann. 1352. ibid. pag. 149 :
Notum serie præsentium fieri volumus universis, quod cum officium Mandatariæ et reparationis itinerum publicorum quæ yemalibus temporibus imminet facienda, S. Martini de Cayreria de præsenti vacet, et a tempore mortalitatis citra vacaverit, propter quod redditus Domini nostri Dalphini patiuntur detrimentum, etc.Ex Charta conventionis Dalphinum inter et Archiep. Ebredun. Mandatarius idem fuisse etiam videtur qui aliis Apparitor :
Correarius Archiepiscopi duos Mandatarios seu Apparitores, et Baillivus domini Dalphini alios duos, qui præcepta et mandata ac executiones dictorum Officialium facerent.Ead. notione in Charta ann. 1300. ibid. pag. 54 :
Mandatarii quoque in civitate prædicta, qui olim a dictis Consulibus ponebantur, etc.Quæ quidem, quemadmodum et alia officia, exinde sub feodali servitio concessa, probat laudatus Author ibid. pag. 118. ex quadam Inquisitione cujus hæc verba sunt :
Nicolaus Mandaers tenet de Comite triginta fossoriatas vineæ, et debet inde tres solidos et quatuor denarios census, et debet inde facere usagia Mandaeriæ.Et ex alia ibidem laudata :
Guigo de Fonte Mandaerius tenet de Comite Mandaeriam d'Herbeis cum Willelmo Mandaerio et debet placitum ad mutationem.Iis hoc unum addam, mihi videri Mandatarius nomen commune fuisse, quod pluribus, quorum officia distincta diversaque omnino erant, tribuebatur ; quis enim credat Mandatarios qui res Dalphini administrabant, eosdem fuisse atque ii qui Magistratibus ad obsequium præsto erant ? Vide Exvacuatio.
Mandatarius, Procurator.
Assertor, causidicus vel Mandatarius Archiepiscopo Danielo, etc. in veteri Placito sub Ludov. Pio apud Catellum lib. 5. Rerum Occitan. pag. 742. et Steph. Baluzium in Append. ad Cap. Adde eumdem num. 97. 104. 118. et Append. Marcæ Hispan. col. 780. Occurrit etiam in Codice Justin. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mandatarius Apostolicus, dicitur is cui mandata Romani Pontificis exsequenda committuntur. Charta ann.
1604. in Histor. Mediani monast. pag. 420 : Simulatque reverendus dominus Præpositus S. Deodati judex et Mandatarius Apostolicus easdem litteras apostolicas venerandis dominis Priori et Conventui... notificaret.Vide Mandatum 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mandatarius Regis, Qui Regis mandata defert. Instrum. ann. 1523. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS.
pag. 330 : Ad requisitionem regie sue dignitatis Mandatariorum, qui ipsum vestigio prosecuti jure arrestatus et ad exicium postulatus in captivitatem quidem venit.