« »
 
[]« 9 mandatum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 212c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATUM09
9. MANDATUM, Ablutio pedum, quæ fit in Cœna Domini cum silicet Chorus cantat illud Christi :
Mandatum novum do vobis :
de quo more S. Augustinus Epist. 119. cap. 18. Chilienus Monachus in Vita S. Brigidæ cap. 2 :
Proxima Cœna fuit Domini, qua sancta solebat
Mandatum Christi calido complere lavacro.
Synodus Aquisgran. can. 20 :
In Cœna Domini pedes Fratrum post Mandatum Abbas lavet et osculetur.
Eadem habentur in Addit. 1. Ludovici Imperat. ad Capit. Caroli M. cap. 23. Tabul. Abb. Belliloci in Lemovicib. num. 10 :
Sanctum Mandatum, quod Salvator noster instituit pridie quam pateretur, abluendis pedibus pauperum, nunc destructum est ab eodem Abbate nostro, qui melius merito lupus dicitur rapax, qui sibi vindicat eandem eleemosynam, nummos, quos D. Pontifex Rodolfus constituit.
Vide Leonem Ostiens. lib. 2. cap. 34. Ut vero ea ceremonia peragi soleat tum a Monachis, tum a Clericis, consule, si lubet, Udalricum lib. 1. Consuet. Cluniac. c. 12. Ceremonialem Episcop. lib. 2. cap. 24. etc.
Mandatum quovis sabbato septimanæ fieri jubetur in Regula S. Bened. cap. 35. Nullibi in Regula S. Bened. Mandatum occurrit ea de qua nunc agitur notione ; capite autem laudato, ubi de Septimanariis coquinæ sermo fit, præcepit S. Pater ut
egressus de septimana, sabbato munditias faciat
, quo scilicet, ut infra habetur,
Vasa ministerii sui munda et sana cellerario reconsignet
. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 63 :
Omni Sabbato faciendum est Mandatum, nisi festum fuerit novem Lectionum, vel Octavæ, aut die postero hoc Dominico festum duplex sequatur. Inter Pascha etiam et Pentecosten non fit Mandatum.
Adde cap. 12. Folcardus in Vita S. Bertini cap. 10 :
Ad Mandatum Domini, quod apud Monachos singulis sabbatis ex more celebratur.
Vita S. Erminoldi Abbat. :
Erat autem sabbatum, hora, qua sonitu tabulæ ad Mandatum Fratres more solito convocantur.
Vita S. Odonis Abbat. Cluniac. lib. 2 :
Peracta itaque illa hebdomada, sabbato vesperascente, cum nostri [] Fratres cœpissent Mandatum regulæ more præparare, etc.
Ut porro peragatur ejusmodi Mandatum, habet liber Ordinis S. Victoris d. cap. 63. Adde Vitas Abbatum S. Albani pag. 34. et Gesta Innocentii III. PP. pag. 150. Vide Alveolus 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Moris erat in quibusdam monasteriis tot pauperum pedes lavare, quot erant monachi ; quibus etiam interdum alii addebantur, in animarum amicorum familiariumque defunctorum solatium. Bern. Mon. Ordo Cluniac. part. 2. cap. 15 :
Quo facto pronuntiatur a camerario qui sutulares quo erogati sint, numeravit, quot fratres in claustro sint, ut totidem pauperes a decano et hospitario ad Mandatum eligantur ; et insuper quantum visum fuerit D. Abbati pro amicis et familiaribus nostris.
Mandatum Quotidianum, quod a Monachis peragitur,
a capite jejunii usque ad Kalendas Novembris omni die, sive una vice, sive duabus comedatur, post cœnam,
ut est apud Udalricum lib. 2. Consuet. Cluniac. cap. 37. Adde eumdem lib. 3. cap. 8. 24. et Hugonem Flaviniacensem pag. 268. Bulla Benedicti XII. PP. ann. 1337. in Tabul. S. Victoris Massil. :
Locus in quo fit quotidie Mandatum reparetur.
Mandata etiam post cœnam fieri jubentur in Capitulari Ludovici Pii ann. 817. cap. 18. in Addit. 1. ad Capitul. Caroli Magni cap. 24.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præcipuis anni festivitatibus rite celebrandis ejusmodi Mandato sese disponebant Cluniacenses, ex præcepto B. Odilonis, ut testatur Bernardus Mon. in Ord. Cluniac. part. 2. cap. 24 :
Mandatum faciendum esset, nisi in quinta feria præcedente factum est ; nam more universalis Ecclesiæ, qui fit de sancto mandato, quinta feria, quæ nuncupatur Cœnæ Domini, roboratus et autorisatus venerabilis pater B. Odilo, sanxit, ut hoc idem feria quinta præcedente Pentecosten a fratribus celebretur : in Nativitate etiam Domini, natalique summorum Apostolorum Petri et Pauli, atque Assumptione sanctæ Mariæ, si Sabbatis aut Dominicis diebus evenerint, hoc idem fieri præcedenti quinta feria censuit : quibus domnus et venerabilis pater Hugo festum Vinculorum S. Petri, et festum Omnium Sanctorum, et transitum B. Martini, Purificationem quoque B. Mariæ, et Dedicationem ecclesiæ, si extra Quadragesimam evenerit, et solemnitatem sanctissimæ Trinitatis conjunxit, si in prædictis diebus eadem festa evenerint.
Mandatum trium pauperum,
quod per singulos dies cum eleemosyna in Quadragesima fit
, in libro Ordinis S. Victor. Parisiensis cap. 14. et 63.
quod in capite jejunii incipit, et in Cœna Domini finitur
, ubi et ritus ejusmodi Mandati describitur. Consuetudines Floriac. :
Quicunque Psalmos prostratos,... vel Mandatum trium pauperum..... perdiderit, (i. omiserit) veniam in Capitulo..... petere debet.
Rursum :
Per totam æstatem, quoties est dies jejunii, fit Mandatum post prandium tribus pauperibus.
Petrus Cluniac. lib. 1. Epist. 28 :
Et per totius anni spatium unaquaque die tribus peregrinis hospitibus manus et pedes abluimus, panem cum vino offerimus.
Interdum pluribus. Eadem Consuetud. Floriac. pag. 399 :
Faciuntque illi Mandatum ad duodecim pauperes.
Ordericus Vital. lib. 3. pag. 487 :
Et post Capitulum ab omni Conventu Mandatum pauperum, sicut in Cœna Domini peragitur.
Vide Hugonem Flaviniacensem pag. 167. et Bernardum [] Monach. in Consuetud. Cluniacens. cap. 48. part. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Viget etiamnum in Abbatia S. Dionysii in Francia usus, ut post prandium ter qualibet hebdomada, feriis scilicet 4. 6. et Sabbato, a capite jejunii ad Kalendas Novembris hebdomadarius trium pauperum manus abluat in capitulo, quibus et eleemosyna tribuitur.
Mandatum Pauperum, quod agitur inter pauperes, Sabbato ante Palmas, de quo Rupertus lib. 5. de Divin. Offic. cap. 22. Joannes Abrinc. de Eccl. Off. pag. 44. et liber Usuum Ordinis Cisterc. cap. 21. Concilium Biterrense ann. 1233. cap. 20 :
Item consulimus, ut Mandatum pauperibus, saltem in hebdomada semel fiat, sicut in Monasteriis ordinatis fieri quotidie consuetum est.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Mandé a nostris nuncupata hæc ceremonia, quam non monachos tantum, sed etiam clericos, certis anni temporibus, adjuncta in pauperes erogatione, usurpasse certum est. Necrol. Paris. Ms. vij. Id. Jan. :
Ordinatum est et statutum sollempne illud Mandatum Quadragesimæ, in quo singulis diebus a secunda feria post Invocavit me usque ad quintam feriam in Cœna Domini, solis diebus Dominicis exceptis, etc.
Charta Phil. Pulc. ann. 1309. in Reg. 13. Chartoph. reg. ch. 112 :
Ad supplicationem dilectorum nostrorum præpositi, decani et capituli ecclesiæ Attrebatensis, ad augmentationem cultus divini in eadem ecclesia, et præcipue cujusdam elemosinæ, vulgaliter vocatæ le Mande, quæ per eos annuatim certis temporibus fieri consuevit, etc.
Joinvil. in S. Ludov. edit. reg. pag. 321 :
Com il soit acoustumé en l'ordre de Cistiaus que certains moines en chascune abeie de cele ordre, ore cil, ore il, chascun Samedi apres vespres, combien que li jors soient sollempnex, doivent laver les piez as autres en fesant le Mandé, etc.
Occurrit rursus ibid. pag. 342. Quo sensu etiam hæc vox Mande legitur in Constit. Fontis-Ebraldi cap. 23.