« Mandualis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 214b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDUALIS
MANDUALIS, Germanis Mandel, Cancellus, qui desuper tumulum stat. Sic vetus Gloss. ad
Legem Salicam tit. 57. ubi hæc verba habentur :
Si quis aristatonem, hoc est, staplum super mortuum missum capulaverit, aut Mandualem, quod est structura, sive selave, qui est ponticulus, sicut more antiquorum faciendum fuit, qui hoc destruxerit, etc.Editio Heroldi habet hoc loco Mandoado, eadem notione et origine, ubi Wendelinus : Mandel vocamus id, quod in metam surgit, veluti mergites segetum, veluti et camini ; unde mantel-vert dicimus lignum, quod supra focum eminet, cui caminus superstructus est : ejus magnitudinis ac formæ (quadratæ oblongæ,) solebat superstrui tumulis in defuncti honorem aliquid ex asseribus compactum, quod ornamenta tumulo instrata tegeret. Tumulos cancellis muniri solitos docet Pithœus ex Gregorio Turon. cap. 30. de Glor. Confess. et lib. 4. de Miracul. S. Martini, et Fortunato in Vita B. Hilarii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Heroldi
lectio longe probabilior doctissimo Eccardo videtur, nec injuria ; si quidem
Mandoado, vox est Germanica, qua hæc verba hominem mortuum, reddita esse
existimat vir linguæ suæ peritissimus : Man enim hominem ; Doado,
Saxonibus Dode, Germanis superioribus Toter, mortuum designat. Vide Vitam S. Lucæ
Junioris pag. 1009. edit. Combefisii.