« Manentes » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 215c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANENTES
MANENTES, Inquilini, coloni. Sed proprie
Manentes sunt,Gregorius Turon. de Vitis Patrum cap. 1 :inquit Ranfridus, qui sub Friderico II. floruit,qui in solo alieno manent, in villis quibus nec liberis suis invito domino licet recedere. Isti Manentes præstant aliquando certos reditus, et præstant certa servitia. Item et Manentes appellamus, qui 30. annis in solo alicujus supersederint : et dominus soli pro Manentibus habuerit, et manentia servitia vel reditus, vel operas vel collectas, pro maritanda filia, et pro aliis ab illis 30. annis... petiit scientibus et patientibus ; vel etiam si alibi habitant voluntate domini, manentia tamen servitia dominus retinuit.
Relinquentes hoc habitaculum, quod expetierant, ad villas Manentium sunt regressi.Helmodus lib. 1. cap. 10 :
Septem mansis, totidemque Manentibus ex hæreditate patrum fuit contentus.Donationes factæ Ecclesiæ Salisb. cap. 4 :
Tradidit ad eandem sedem... villam dictam Opinga, casam et curtem, cum territorio, et silvam, Manentes 20.Cap. 8 :
Tradidit villam Loufi casam et curtem, cum territorio suo, et Manentes 15.Eodem cap. :
Tradidit... casam cum curtifero suo et territorio et Manentes 9. cum colonis et aliis appendiciis suis.Ex quibus liquet, colonos et manentes eosdem esse, qui et interdum servi Manentes dicuntur. Cap. 1 :
Comparavit ad eam villam, quæ dicitur Pindigia, cum servis ibi Manentibus in coloniis suis.Cap. 2. Dedit Manentes servos duos ad Megilingen. Concilium Cloveshoense ann. 822. cap. 11 :
Ut pro plena reconciliatione susciperet terram centum Manentium.Mox :
Retenti sunt enim tres Manentes de prædicta conditione, et libri 47. Manentium.Asserus Menevensis ann. 855 :
Omnem hæreditariam terram suam semper in decem Manentibus unum pauperem aut indigenam, aut peregrinum, cibo, potu, et vestimento successoribus suis usque ad ultimum diem judicii post se pascere præcepit.Charta Ugonis et Lotharii Reg. Italiæ ann. 932. apud Eccardum Orig. Habsburgo-Austr. col. 151 :
In loco Mozatico Manentes duos, in Arsitulo Manentes duos, etc.Terra decem Manentium, in Charta Ecfredi Regis. Adde Egbertum de Ecclesiastica institutione pag. 92. Vitam S. Machuti cap. 14. Adamum Bremensem cap. 54. Albertum Stadens. ann. 961. Chronic. Laurisham. pag. 64. Fr. Mariam in Mathild. lib. 3. pag. 100. Auctar. ad Matth. Paris pag. 155. 156. Ughellum tom. 1. pag. 854. Monast. Anglic. tom. 1. pag. 109. etc. Gallis, Manans et habitans, qui et Couchans, et levans dicuntur. Vide Raguellum et Haltaus. Glossar. German. voce Hübner, col. 962.
Submanentes, Iidem, qui Manentes, qui sub dominio alicujus manent : Soubsmanans,
in veteri Consuetud. Ambian. art. 82. 90. et veteri Bononiensi art. 1. 2. 4. Tabular. S.
Bertini :
Decimam omnium terrarum suarum dominii mei et animalium ipsius, et Submanentium suorum, et hospitum resignavit in manu mea, etc.Charta Caroli Flandr. Comit. ann. 1112 :
Submanentes vero S. Silvini in villa Alci ad domos suas construendas materiam lignorum sufficientem accipiant.Occurrit ibid. semel.
Submansores, Eadem notione. Charta Roberti Comit. Flandr.
ann. 1101. apud Miræum tom. 2. pag. 1148 :
Ut homines ipsius Ecclesiæ vestræ, qui Submansores nuncupantur, ab omni publica exactione ac jugo etiam dominationis suæ sint liberi et immunes.Charta Philippi Comitis Flandr. ann. 1183. apud eumd. tom. 1. pag. 716 :
Hac inter cæteras libertates gratia potitur, ne Submansores ejusdem Ecclesiæ ab omni publica exactione liberi, etc.