« »
 
[]« 1 maneries » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 216b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANERIES1
1. MANERIES, Gall. Maniere, Modus, ratio, via. Ugutio :
Species dicitur rerum Maneries, secundum quod dicitur, Herba hujus speciei, id est, Maneriei, crescit in horto meo.
Chron. Pipini apud Murator. tom. 9. col. 706 :
In eodem etiam viridario omnis herbarum et arborum Maneries habebatur.
Epistola Gregorii IX. PP. ann. 1228. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 948 :
Sed exinde gravius indignatus novas nocendi Maneries adinvenit.
Joan. Sarisberiensis lib. 2. Metalogici cap. 17. de quodam Philosopho sui temporis :
Nunc enim cum genus audit vel species, res quidem dicit intelligendas universales, nunc rerum Maneries interpretatur. Hoc autem nomen, in quo auctorum invenerit, vel hanc distinctionem, incertum habeo : nisi forte in Glossematibus, aut modernorum linguis doctorum.
Sanutus lib. 2. part. 4. cap. 24 :
Pictæ galeæ sint tali modo et Manerie.
Utuntur præterea S. Bernardus Epist. 339. Chronic. Windesem. lib. 2. cap. 44. Tho. Archid. Spalat. in Hist. Salonitana cap. 30. Jacobus Cardin. de Anno Jubilæo cap. 6. Hubertus de Mirac. lib. 2. cap. 1. Frideric. II. de Arte venandi pag. 18. 30. 37. Adde Hist. Dalph. tom. 2. pag. 316. Acta SS. tom. 2. Junii pag. 396. etc. Vide Maneria 2.